EPISTVLARVM LIBER PRIMVS — Épîtres I
    
    
     
    
 
	
	
I — (AD MAECENATEM)
- Prima dicte mihi, summa dicende Camena, 
 
- spectatum satis et donatum iam rude quaeris, 
 
- Maecenas, iterum antiquo me includere ludo ? 
 
- Non eadem est aetas, non mens. Veianius armis 
 
- Herculis ad postem fixis latet abditus agro, 
 
- ne populum extrema totiens exoret harena. 
 
- Est mihi purgatum crebro qui personet aurem: 
 
- 'Solue senescentem mature sanus equum, ne 
 
- peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.' 
 
- Nunc itaque et uersus et cetera ludicra pono, 
 
- quid uerum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum; 
 
- condo et compono quae mox depromere possim. 
 
- Ac ne forte roges quo me duce, quo Lare tuter; 
 
- nullius addictus iurare in uerba magistri, 
 
- quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. 
 
- Nunc agilis fio et mersor ciuilibus undis, 
 
- uirtutis uerae custos rigidusque satelles; 
 
- nunc in Aristippi furtim praecepta relabor 
 
- et mihi res, non me rebus subiungere conor. 
 
- Vt nox longa quibus mentitur amica, diesque 
 
- longa uidetur opus debentibus, ut piger annus 
 
- pupillis quos dura premit custodia matrum, 
 
- sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora quae spem 
 
- consiliumque morantur agendi nauiter id quod 
 
- aeque pauperibus prodest, lucupletibus aeque, 
 
- aeque neglectum pueris senibusque nocebit. 
 
- Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis. 
 
- Non possis oculo quantum contendere Lynceus, 
 
- non tamen idcirco contemnas lippus inungui; 
 
- nec, quia desperes inuicti membra Glyconis, 
 
- nodosa corpus nolis prohibere cheragra. 
 
- Est quadam prodire tenus, si non datur ultra. 
 
- Feruet auaritia miseroque cupidine pectus: 
 
- sunt uerba et uoces quibus hunc lenire dolorem 
 
- possis et magnam morbi deponere partem. 
 
- Laudis amore tumes: sunt certa piacula quae te 
 
- ter pure lecto poterunt recreare libello. 
 
- Inuidus, iracundus, iners, uinosus, amator, 
 
- nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, 
 
- si modo culturae patientem commodet aurem. 
 
- Virtus est uitium fugere et sapientia prima 
 
- stultitia caruisse. Vides, quae maxima credis 
 
- esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, 
 
- quanto deuites animi capitisque labore; 
 
- impiger extremos curris mercator ad Indos, 
 
- per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes; 
 
- ne cures ea quae stulte miraris et optas, 
 
- discere et audire et meliori credere non uis ? 
 
- Quis circum pagos et circum compita pugnax 
 
- magna coronari contemnat Olympia, cui spes, 
 
- cui sit condicio dulcis sine puluere palmae ? 
 
- Vilius argentum est auro, uirtutibus aurum. 
 
- 'O ciues, ciues, quaerenda pecunia primum est; 
 
- uirtus post nummos !' Haec Ianus summus ab imo 
 
- prodocet, haec recinunt iuuenes dictata senesque 
 
- laeuo suspensi loculos tabulamque lacerto. 
 
- Est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque, 
 
- sed quadringentis sex septem milia desunt: 
 
- plebs eris. At pueri ludentes: 'Rex eris' aiunt, 
 
- 'si recte facies': hic murus aeneus esto 
 
- nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. 
 
- Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est 
 
- nenia, quae regnum recte facientibus offert, 
 
- et maribus Curiis et decantata Camillis ? 
 
- Isne tibi melius suadet, qui 'rem facias, rem, 
 
- si possis, recte, si non, quocumque modo rem,' 
 
- ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi, 
 
- an qui Fortunae te responsare subperbae 
 
- liberum et erectum praesens hortatur et aptat ? 
 
- Quodsi me populus Romanus forte roget, cur 
 
- non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem, 
 
- nec sequar aut fugiam quae diligit ipse uel odit, 
 
- olim quod uolpes aegroto cauta leoni 
 
- respondit, referam: 'Quia me uestigia terrent, 
 
- omnia te aduersum spectantia, nulla retrorsum.' 
 
- Belua multorum es capitum. Nam quid sequar aut quem ? 
 
- Pars hominum gestit conducere publica; sunt qui 
 
- frustis et pomis uiduas uenentur auaras 
 
- excipiantque senes, quos in uiuaria mittant; 
 
- multis occulto crescit res fenore. Verum 
 
- esto aliis alios rebus studiisque teneri: 
 
- idem eadem possunt horam durare probantes ? 
 
- 'Nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis', 
 
- si dixit diues, lacus et mare sentit amorem 
 
- festinantis eri; cui si uitiosa libido 
 
- fecerit auspicium, cras ferramenta Teanum 
 
- tolletis, fabri. Lectus genialis in aula est: 
 
- nil ait esse prius, melius nil caelibe uita; 
 
- si non est, iurat bene solis esse maritis. 
 
- Quo teneam uoltus mutantem Protea nodo ? 
 
- Quid pauper ? Ride: mutat cenacula, lectos, 
 
- balnea, tonsores, conducto nauigio aeque 
 
- nauseat ac locuples, quem ducit priua triremis. 
 
- Si curatus inaequali tonsore capillos 
 
- occurri, rides; si forte subucula pexae 
 
- trita subest tunicae, uel si toga dissidet impar, 
 
- rides: quid, mea cum pugnat sententia secum, 
 
- quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit, 
 
- aestuat et uitae disconuenit ordine toto, 
 
- diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis ? 
 
- Insanire putas sollemnia me neque rides 
 
- nec medici credis nec curatoris egere 
 
- a praetore dati, rerum tutela mearum 
 
- cum sis et praue sectum stomacheris ob unguem 
 
- de te pendentis, te respicientis amici. 
 
- Ad summam: sapiens uno minor est Ioue, diues, 
 
- liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, 
 
- praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est. 
 

II — (AD LOLLIVM)
- Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli, 
 
- dum tu declamas Romae, Praeneste relegi; 
 
- qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, 
 
- plenius ac melius Chrysippo et Crantore dicit. 
 
- Cur ita crediderim, nisi quid te distinet, audi. 
 
- Fabula, qua Paridis propter narratur amorem 
 
- Graecia barbariae lento conlisa duello, 
 
- stultorum regum et populorum continet aestum. 
 
- Antenor censet belli praecidere causam; 
 
- quid Paris ? Vt saluus regnet uiuatque beatus 
 
- cogi posse negat. Nestor componere litis 
 
- inter Pelidem festinat et inter Atriden; 
 
- hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque. 
 
- Qucquid delirant reges, plectuntur Achiui. 
 
- Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira 
 
- Iliacos intra muros peccatur et extra. 
 
- Rursus, quid uirtus et quid sapientia possit, 
 
- utile proposuit nobis exemplar Vlixen, 
 
- qui domitor Troiae multorum prouidus urbes, 
 
- et mores hominum inspexit, latumque per aequor, 
 
- dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa 
 
- pertulit, aduersis rerum inmersabilis undis. 
 
- Sirenum uoces et Circae pocula nosti; 
 
- quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, 
 
- sub domina meretrice fuisset turpis et excors, 
 
- uixisset canis inmundus uel amica luto sus. 
 
- Nos numerus sumus et fruges consumere nati, 
 
- sponsi Penelopae nebulones Alcinoique 
 
- in cute curanda plus aequo operata iuuentus, 
 
- cui pulchrum fuit in medios dormire dies et 
 
- ad strepitum citharae cessatum ducere curam. 
 
- Vt iugulent hominem surgunt de nocte latrones; 
 
- ut te ipsum serues, non expergisceris ? Atqui 
 
- si noles sanus, curres hydropicus; et ni 
 
- posces ante diem librum cum lumine, si non 
 
- intendes animum studiis et rebus honestis, 
 
- inuidia uel amore uigil torquebere. Nam cur, 
 
- quae laedunt oculum, festinas demere, siquid 
 
- est animum, differs curandi tempus in annum ? 
 
- Dimidium facti, qui coepit, habet; sapere aude, 
 
- incipe. Viuendi qui recte prorogat horam, 
 
- rusticus expectat dum defluat amnis; at ille 
 
- labitur et labetur in omne uolubilis aeuum. 
 
- Quaeritur argentum puerisque beata creandis 
 
- uxor, et incultae pacantur uomere siluae; 
 
- quod satis est cui contingit, nil amplius optet. 
 
- Non domus et fundus, non aeris aceruus et auri 
 
- aegroto domini deduxit corpore febris, 
 
- non animo curas; ualeat possessor oportet, 
 
- si comportatis rebus bene cogitat uti. 
 
- Qui cupit aut metuit, iuuat illum sic domus et res 
 
- ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram, 
 
- auriculas citharae collecta sorde dolentis. 
 
- Sincerum est nisi uas, quodcumque infundis acescit. 
 
- Sperne uoluptates; nocet empta dolore uoluptas. 
 
- Semper auarus eget; certum uoto pete finem. 
 
- Inuidus alterius macrescit rebus opimis; 
 
- inuidia Siculi non inuenere tyranni 
 
- maius tormentum. Qui non moderabitur irae, 
 
- infectum uolet esse, dolor quod suaserit et mens, 
 
- dum poenas odio per uim festinat inulto. 
 
- Ira furor breuis est; animum rege, qui nisi paret, 
 
- imperat, hunc frenis, hunc tu compesce catena. 
 
- Fingit equum tenera docilem ceruice magister 
 
- ire uiam qua monstret eques; uenaticus, ex quo 
 
- tempore ceruinam pellem latrauit in aula, 
 
- militat in siluis catulus. Nunc adbibe puro 
 
- pectore uerba puer, nunc te melioribus offer; 
 
- quo semel est imbuta recens, seruabit odorem 
 
- testa diu. Quodsi cessas aut strenuus anteis, 
 
- nec tardum opperior nec praecedentibus insto. 
 

III — (AD IVLIVM FLORVM)
- Iule Flore, quibus terrarum militet oris 
 
- Claudius Augusti priuignus, scire laboro. 
 
- Thracane uos Hebrusque niuali compede uinctus, 
 
- an freta uicinas inter currentia turris, 
 
- an pingues Asiae campi collesque morantur ? 
 
- Quid studiosa cohors operum struit ? Hoc quoque curo. 
 
- Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit ? 
 
- Bella quis et paces longum diffundit in aeuum ? 
 
- Quid Titius, Romana breui uenturus in ora, 
 
- Pindarici fontis qui non expalluit haustus, 
 
- fastidire lacus et riuos ausus apertos ? 
 
- Vt ualet ? Vt meminit nostri ? Fidibusne Latinis 
 
- Thebanos aptare modos studet auspice Musa, 
 
- an tragica desaeuit et ampullatur in arte ? 
 
- Quid mihi Celsus agit ? Monitus multumque monendus, 
 
- priuatas ut quaeret opes et tangere uitet 
 
- scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo, 
 
- ne, si forte suas repetitum uenerit olim 
 
- grex auium plumas, moueat cornicula risum 
 
- furtiuis nudata coloribus. Ipse quid audes ? 
 
- Quae circumuolitas agilis thyma ? Non tibi paruom 
 
- ingenium, non incultum est et turpiter hirtum; 
 
- seu linguam causis acuis seu ciuica iura 
 
- respondere paras seu condis amabile carmen, 
 
- prima feres hederae uictricis praemia. Quod si 
 
- frigida curarum fomenta relinquere posses, 
 
- quo te caelestis sapientia duceret, ires. 
 
- Hoc opus, hoc studium parui properemus et ampli, 
 
- si patriae uolumus, si nobis uiuere cari. 
 
- Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae 
 
- quantae conueniat Munatius ? An male sarta 
 
- gratia nequiquam coit et rescinditur, ac uos 
 
- seu calidus sanguis seu rerum inscitia uexat 
 
- indomita ceruice feros ? Vbicumque locorum 
 
- uiuitis, indigni fraternum rumpere foedus, 
 
- pascitur in uestrum reditum uotiua iuuenca. 
 

IV — (AD ALBIVM TIBVLLVM)
- Albi, nostrorum sermonum candide iudex, 
 
- quid nunc te dicam facere in regione Pedana ? 
 
- Scribere quod Cassi Parmensis opuscula uincat, 
 
- an tacitum siluas inter reptare salubris, 
 
- curantem quicquid dignum sapiente bonoque est ? 
 
- Non tu corpus eras sine pectore; di tibi formam, 
 
- di tibi diuitias dederunt artemque fruendi. 
 
- Quid uoueat dulci nutricula maius alumno, 
 
- qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui 
 
- gratia, fama, ualetudo contingat abunde, 
 
- et mundus uictus non deficiente crumina ? 
 
- Inter spem curamque, timores inter et iras 
 
- omnem crede diem tibi diluxisse supremum; 
 
- grata superueniet quae non sperabitur hora. 
 
- Me pinguem et nitidum bene curata cute uises, 
 
- cum ridere uoles, Epicuri de grege porcum. 
 

V — (AD TORQVATVM)
- Si potes Archiacis conuiua recumbere lectis 
 
- nec modica cenare times holus omne patella, 
 
- supremo te sole domi, Torquate, manebo. 
 
- Vina bibes iterum Tauro diffusa palustris 
 
- inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum. 
 
- Si melius quid habes, arcesse uel imperium fer. 
 
- Iamdudum splendet focus et tibi munda supellex. 
 
- Mitte leuis spes et certamina diuitiarum 
 
- et Moschi causam; cras nato Caesare festus 
 
- dat ueniam somnumque dies; impune licebit 
 
- aestiuam sermone benigno tendere noctem. 
 
- Quo mihi fortunam, si non conceditur uti ? 
 
- Parcus ob heredis curam nimiumque seuerus 
 
- adsidet insano; potare et spargere flores 
 
- incipiam patiarque uel inconsultus haberi. 
 
- Quid non ebrietas dissignat ? Operta recludit, 
 
- spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem, 
 
- sollicitis animis onus eximit, addocet artis. 
 
- Fecundi calices quem non fecere disertum, 
 
- contracta quem non in parpertate solutum ? 
 
- Haec ego procurare et idoneus imperor et non 
 
- inuitus, ne turpe toral, ne sordida mappa 
 
- conruget naris, ne non et cantharus et lanx 
 
- ostendat tibi te, ne fidos inter amicos 
 
- sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par 
 
- iungaturque pari. Butram tibi Septiciumque, 
 
- et nisi cena prior potiorque puella Sabinum 
 
- detinet, adsumam. Locus est et pluribus umbris, 
 
- sed nimis arta premunt olidae conuiuia caprae. 
 
- Tu quotus esse uelis rescribe, et rebus omissis 
 
- atria seruantem postico falle clientem. 
 

VI — (AD NVMICIVM)
- Nil admirari prope res est una, Numici, 
 
- solaque quae possit facere et seruare beatum. 
 
- Hunc solem et stellas et decedentia certis 
 
- tempora momentis sunt qui formidine nulla 
 
- imbuti spectent. Quid censes munera terrae, 
 
- quid maris extremos Arabas ditantis et Indos ? 
 
- Ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis ? 
 
- Quo spectanda modo, quo sensu credis et ore ? 
 
- Qui timet his aduersa, fere miratur eodem 
 
- quo cupiens pacto; pauor est utrubique molestus, 
 
- inprouisa simul species exterret utrumque. 
 
- Gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem, 
 
- si, quicquid uidit melius peiusue sua spe, 
 
- defixis oculis animoque et corpore torpet ? 
 
- Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui, 
 
- ultra quam satis est uirtutem si petat ipsam. 
 
- I nunc, argentum et marmor uetus aeraque et artis 
 
- suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores; 
 
- gaude quod spectant oculi te mille loquentem; 
 
- nauos mane forum et uespertinus pete tectum, 
 
- ne plus frumenti dotalibus emetat agris 
 
- Mutus et (indignum, quod sit peioribus ortus) 
 
- hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi. 
 
- Quicquid sub terra est, in apricum proferet aetas, 
 
- defodiet condetque nitentia. Cum bene notum 
 
- porticus Agrippae et uia te conspexerit Appi, 
 
- ire tamen restat, Numa quo deuenit et Ancus. 
 
- Si latus aut renes morbo temptantur acuto, 
 
- quaere fugam morbi. Vis recte uiuere (quis non ?): 
 
- si uirtus hoc una potest dare, fortis omissis 
 
- hoc age deliciis. Virtutem uerba putas et 
 
- lucum ligna: caue ne portus occupet alter, 
 
- ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas; 
 
- mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et 
 
- tertia succedant et quae pars quadrat aceruum. 
 
- Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos 
 
- et genus et formam regina Pecunia donat, 
 
- ac bene nummatum decorat Suadela Venusque. 
 
- Mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex; 
 
- ne fueris hic tu. Chlamydes Lucullus, ut aiunt, 
 
- si posset centum scaenae praebere rogatus, 
 
- 'Qui possum tot ?' ait; 'tamen et quaeram et quot habebo 
 
- mittam'; post paulo scribit sibi milia quinque 
 
- esse domi chlamydum; partem uel tolleret omnis. 
 
- Exilis domus est, ubi non et multa supersunt 
 
- et dominum fallunt et prosunt furibus. Ergo 
 
- si res sola potest facere et seruare beatum, 
 
- hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas. 
 
- Si fortunatum species et gratia parestat, 
 
- mercemur seruum, qui dictet nomina, laeuum 
 
- qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram 
 
- porrigere: 'Hic multum in Fabia ualet, ille Velina; 
 
- cui libet his fascis dabit eripietque curule 
 
- cui uolet inportunus ebur. 'Frater', 'Pater' adde; 
 
- ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta. 
 
- Si bene qui cenat bene uiuit, lucet, eamus 
 
- quo ducit gula, piscemur, uenemur, ut olim 
 
- Gargilius, qui mane plagas, uenabula, seruos 
 
- differtum transire forum populumque iubebat, 
 
- unus ut e multis populo spectante referret 
 
- emptum mulus aprum. Crudi tumidique lauemur, 
 
- quid deceat, quid non obliti, Caerite cera 
 
- digni, remigium uitiosum Ithacensis Vlixei, 
 
- cui potior patria fuit interdicta uoluptas. 
 
- Si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque 
 
- nil est iucundum, uiuas in amore iocisque. 
 
- Viue, uale. Siquid nouisti rectius istis, 
 
- candidus inperti; si nil, his utere mecum. 
 

VII — (AD MAECENATEM)
 - Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum, 
 
- Sextilem totum mendax desideror. Atqui, 
 
- si me uiuere uis sanum recteque ualentem, 
 
- quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti, 
 
- Maecenas, ueniam, dum ficus prima calorque 
 
- dissignatorem decorat lictoribus atris, 
 
- dum pueris omnis pater et matercula pallet. 
 
- Officiosaque sedulitas et opella forensis 
 
- adducit febris et testamenta resignat. 
 
- Quodsi bruma niues Albanis inlinet agris, 
 
- ad mare descendet uates tuus et sibi parcet 
 
- contractusque leget; te, dulcis amice, reuiset 
 
- cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima. 
 
- Non quo more piris uesci Calaber iubet hospes 
 
- tu me fecisti locupletem. 'Vescere, sodes.' 
 
- 'Iam satis est.' 'At tu, quantum uis, tolle.' 'Benigne.' 
 
- 'Non inuisa feres pueris munuscula paruis.' 
 
- 'Tam teneor dono quam si dimittar onustus.' 
 
- 'Vt libet; haec porcis hodie comedenda relinques.' 
 
- Prodigus et stultus donat quae spernit et odit; 
 
- haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis. 
 
- Vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus, 
 
- nec tamen ignorat quid distent aera lupinis; 
 
- dignum praestabo me etiam pro laude merentis. 
 
- Quodsi me noles usquam discedere, reddes 
 
- forte latus, nigros angusta fronte capillos, 
 
- reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et 
 
- inter uina fugam Cinarae maerere proteruae. 
 
- Forte per angustam tenuis uolpecula rimam 
 
- repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus 
 
- ire foras pleno tendebat corpore frustra; 
 
- cui mustela procul: 'Si uis' ait 'effugere istinc, 
 
- macra cauum repetes artum, quem macra subisti.' 
 
- Hac ego si compellor imagine, cuncta resigno; 
 
- nec somnum plebis laudo satur altilium nec 
 
- otia diuitiis Arabum liberrima muto. 
 
- Saepe uerecundum laudasti rexque paterque 
 
- audisti coram nec uerbo parcius absens; 
 
- inspice si possum donata reponere laetus. 
 
- Haud male Telemachus, proles patientis Vlixei: 
 
- 'Non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis 
 
- porrectus spatiis nec multae prodigus herbae; 
 
- Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.' 
 
- Paruum parua decent; mihi iam non regia Roma, 
 
- sed uacuum Tibur placet aut inbelle Tarentum. 
 
- Strenuus et fortis causisque Philippus agendis 
 
- clarus, ab officiis octauam circite horam 
 
- dum redit atque foro nimium distare Carinas 
 
- iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt, 
 
- adrasum quendam uacua tonsoris in umbra 
 
- cultello proprios purgantem leniter unguis. 
 
- 'Demetri', (puer hic non laeue iussa Philippi 
 
- accipiebat) 'abi, quaere et refer, unde domo, quis, 
 
- cuius fortunae, quo sit patre quoue patrono.' 
 
- It, redit et narrat Volteium nomine Menam, 
 
- praeconem, tenui censu, sine crimine, notum 
 
- et properare loco et cessare, et quaerere et uti, 
 
- gaudentem paruisque sodalibus et lare certo 
 
- et ludis et post decisa negotia Campo. 
 
- 'Scitari libet ex ipso quodcumque refers; dic 
 
- ad cenam ueniat.' Non sane credere Mena, 
 
- mirari secum tacitus. Quid multa ? 'Benigne,' 
 
- respondet. 'Neget ille mihi ?' 'Negat improbus et te 
 
- neglegit aut horret.' Volteium mane Philippus 
 
- uilia uendentem tunicato scruta popello 
 
- occupat et saluere iubet prior; ille Philippo 
 
- excusare laborem et mercennaria uincla, 
 
- quod non mane domum uenisset, denique quod non 
 
- prouidisset eum. 'Sic ignouisse putato 
 
- me tibi, si cenas hodie mecum.' 'Vt libet.' 'Ergo 
 
- post nonam uenies; nunc i, rem strenuus auge.' 
 
- Vt uentum ad cenam est, dicenda tacenda locutus 
 
- tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe 
 
- occultum uisus decurrere piscis ad hamum, 
 
- mane cliens et iam certus conuiua, iubetur 
 
- rura suburbana indictis comes ire Latinis. 
 
- Impositus mannis aruum caelumque Sabinum 
 
- non cessat laudare. Videt ridetque Philippus, 
 
- et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit, 
 
- dum septem donat sestertia, mutua septem 
 
- promittit, persuadet uti mercetur agellum. 
 
- Mercatur. Ne te longis ambagibus ultra 
 
- quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque 
 
- sulcos et uineta crepat mera, praeparat ulmos, 
 
- inmoritur studiis et amore senescit habendi. 
 
- Verum ubi oues furto, morbo periere capellae, 
 
- spem mentita seges, bos est enectus arando, 
 
- offensu damnis media de nocte caballum 
 
- arripit iratusque Philippi tendit ad aedis. 
 
- Quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus: 
 
- 'Durus' ait, 'Voltei, nimis attentusque uideris 
 
- esse mihi.' 'Pol, me miserum, patrone, uocares, 
 
- si uelles' inquit 'uerum mihi ponere nomen. 
 
- Quod te per Genium dextramque deosque Penatis 
 
- obsecro et obtestor, uitae me redde priori.' 
 
- Qui semel aspexit quantum dimissa petitis 
 
- praestent, mature redeat repetatque relicta. 
 
- Metiri se quemque suo modulo ad pede uerum est. 
 

VIII — (AD CELSVM ALBINOVANVM)
- Celso gaudere et bene rem gerere Albinouano 
 
- Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis. 
 
- Si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem 
 
- uiuere nec recte nec suauiter, haud quia grando 
 
- contunderit uitis oleamque momorderit aestus, 
 
- nec quia longinquis armentum aegrotet in agris, 
 
- sed quia mente minus ualidus quam corpore toto 
 
- nil audire uelim, nil discere, quod leuet aegrum, 
 
- fidis offendar medicis, irascar amicis, 
 
- cur me funesto properent arcere ueterno, 
 
- quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam, 
 
- Romae Tibur amem, uentosus Tibure Romam. 
 
- Post haec, ut ualeat, quo pacto rem gerat et se, 
 
- ut placeat iuueni, percontare, utque cohorti. 
 
- Si dicet 'recte', primum gaudere, subinde 
 
- praeceptum auriculis hoc instillare memento: 
 
- 'Vt tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.' 
 

IX — (IN CLAVDIVM NERONEM)
- Septimius, Claudi, nimirum intellegit unus, 
 
- quanti me facias; nam cum rogat et prece cogit, 
 
- scilicet ut tibi se laudare et tradere coner, 
 
- dignum mente domoque legentis honesta Neronis, 
 
- munere cum fungi propioris censet amici, 
 
- quid possim uidet ac nouit me ualdius ipso. 
 
- Multa quidem dixi cur excusatus abirem, 
 
- sed timui mea ne finxisse minora putarer, 
 
- dissimulator opis propriae, mihi commodus uni. 
 
- Sic ego, maioris fugiens opprobria culpae, 
 
- frontis ad urbanae descendi praemia. Quodsi 
 
- depositum laudas ob amici iussa pudorem, 
 
- scribe tui gregis hunc et fortem crede bonumque. 
 

X — (AD FVSCVM ARISTIVM)
 - Vrbis amatorem Fuscum saluere iubemus 
 
- ruris amatores, hac in re scilicet una 
 
- multum dissimiles, ad cetera paene gemelli 
 
- fraternis animis, quicquid negat alter, et alter, 
 
- adnuimus patiter, uetuli notique columbi. 
 
- Tu nidum seruas, ego laudo ruris amoeni 
 
- riuos et musco circumlita saxa nemusque. 
 
- Quid quaeris ? Viuo et regno, simul ista reliqui 
 
- quae uos ad caelum fertis rumore secundo, 
 
- utque sacerdotis fugitiuus liba recuso, 
 
- pane egeo iam mellitis potiore placentis. 
 
- Viuere naturae si conuenienter oportet, 
 
- ponendaeque domo quaerenda est area primum, 
 
- nouistine locum potiorem rure beato ? 
 
- Est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura 
 
- leniat et rabiem Canis et momenta Leonis, 
 
- cum semel accepit Solem furibundus acutum ? 
 
- Est ubi diuellat somnos minus inuida cura ? 
 
- Deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis ? 
 
- Purior in uicis aqua tendit rumpere plumbum 
 
- quam quae per pronum trepidat cum murmure riuum ? 
 
- Nempe inter uarias nutritur silua columnas, 
 
- laudaturque domus longos quae prospicit agros. 
 
- Naturam expelles furca, tamen usque recurret 
 
- et mala perrumpet furtim fastidia uictrix. 
 
- Non qui Sidonio contendere callidus ostro 
 
- nescit Aquinatem potantia uellera fucum 
 
- certius accipiet damnum propiusue medullis 
 
- quam qui non poterit uero distinguere falsum. 
 
- Quem res plus nimio delectauere secundae, 
 
- mutatae quatient. Siquid mirabere, pones 
 
- inuitus. Fuge magna; licet sub paupere tecto 
 
- reges et regum uita praecurrere amicos. 
 
- Ceruus equum pugna melior communibus herbis 
 
- pellebat, donec minor in certamine longo 
 
- implorauit opes hominis frenumque recepit; 
 
- sed postquam uictor uiolens discessit ab hoste, 
 
- non equitem dorso, non frenum depulit ore. 
 
- Sic, qui pauperiem ueritus potiore metallis 
 
- libertate caret, dominum uehet improbus atque 
 
- seruiet aeternum, quia paruo nesciet uti. 
 
- Cui non conueniet sua res, ut calceus olim 
 
- si pede maior erit, subuertet, si minor, uret. 
 
- Laetus sorte tua uiues sapienter, Aristi, 
 
- nec me dimittes incastigatum, ubi plura 
 
- cogere quam satis est ac non cessare uidebor. 
 
- Imperat aut seruit collecta pecunia cuique, 
 
- tortum digna sequi potius quam ducere funem. 
 
- Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae, 
 
- excepto quod non simul esses cetera laetus. 
 

XI — (AD BVLLATIVM)
- Quid tibi uisa Chios, Bullati, notaque Lesbos, 
 
- quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis, 
 
- Zmyrna quid et Colophon ? Maiora minoraue fama, 
 
- cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent ? 
 
- An uenit in uotum Attalicis ex urbibus una ? 
 
- An Lebedum laudas odio maris atque uiarum ? 
 
- Scis Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque 
 
- Fidenis uicus; tamen illic uiuere uellem, 
 
- oblitusque meorum, obliuiscendus et illis, 
 
- Neptunum procul e terra spectare furentem. 
 
- Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque 
 
- aspersus uolet in caupona uiuere; nec qui 
 
- frigus collegit, furnos et balnea laudat 
 
- ut fortunatam plene praestantia uitam; 
 
- nec si te ualidus iactauerit Auster in alto, 
 
- idcirco nauem trans Aegaeum mare uendas. 
 
- Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod 
 
- paenula solstitio, campestre niualibus auris, 
 
- per brumam Tiberis, Sextili mense caminus. 
 
- Dum licet ac uoltum seruat Fortuna benignum, 
 
- Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens. 
 
- Tu quamcumque deus tibi fortunauerit horam 
 
- grata sume manu neu dulcia differ in annum, 
 
- ut quocumque loco fueris uixisse libenter 
 
- te dicas; nam si ratio et prudentia curas, 
 
- non locus effusi late maris arbiter aufert, 
 
- caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt. 
 
- Strenua non exercet inertia; nauibus atque 
 
- quadrigis petimus bene uiuere. Quod petis, hic est, 
 
- est Vlubris, animus si te non deficit aequus. 
 

XII — (AD ICCIVM)
- Fructibus Agrippae Siculis quos colligis, Icci, 
 
- si recte frueris, non est ut copia maior 
 
- ab Ioue donari possit tibi; tolle querellas; 
 
- pauper enim non est cui rerum suppetit usus. 
 
- Si uentri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil 
 
- diuitiae poterunt regales addere maius. 
 
- Si forte in medio positorum abstemius herbis 
 
- uiuis et urtica, sic uiues protinus, ut te 
 
- confestim liquidus Fortunae riuus inauret, 
 
- uel quia naturam mutare pecunia nescit 
 
- uel quia cuncta putas una uirtute minora. 
 
- Miramur, si Democriti pecus edit agellos 
 
- cultaque, dum peregre est animus sine corpore uelox, 
 
- cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri 
 
- nil paruum sapias et adhuc sublimia cures; 
 
- quae mare compescant causae, quid temperet annum, 
 
- stellae sponte sua iussaene uagentur et errent, 
 
- quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem, 
 
- quid uelit et possit rerum concordia discors, 
 
- Empedocles an Stertinium deliret acumen ? 
 
- Verum, seu piscis seu porrum et caepe trucidas, 
 
- utere Pompeio Grospho et, siquid petet, ultro 
 
- defer; nil Grosphus nisi uerum orabit et aequum. 
 
- Vilis amicorum est annona, bonis ubi quid dest. 
 
- Ne tamen ignores quo sit Romana loco res, 
 
- Cantaber Agrippae, Claudi uirtute Neronis 
 
- Armenius cecidit; ius imperiumque Prahates 
 
- Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges 
 
- Italiae pleno defundit Copia cornu 
 

XIII — (AD VINIVM ASELLAM)
- Vt proficiscentem docui te saepe diuque, 
 
- Augusto reddes signata uolumina, Vinni, 
 
- si ualidus, si laetus erit, si denique poscet; 
 
- ne studio nostri pecces odiumque libellis 
 
- sedulus inportes opera uehemente minister. 
 
- Si te forte meae grauis uret sarcina chartae, 
 
- abicito potius quam quo perferre iuberis 
 
- clitellas ferus inpingas Asinaeque paternum 
 
- cognomen uertas in risum et fabula fias. 
 
- Viribus uteris per cliuos, flumina, lamas. 
 
- Victor propositi simul ac perueneris illuc, 
 
- sic positum seruabis onus, ne forte sub ala 
 
- fasciculum portes librorum, ut rusticus agnum, 
 
- ut uinosa glomus furtiuae Pyrria lanae, 
 
- ut cum pilleolo soleas conuiua tribulis. 
 
- Ne uolgo narres te sudauisse ferendo 
 
- carmina quae possint oculos aurisque morari 
 
- Caesaris; oratus multa prece, nitere porro. 
 
- Vade, uale, caue ne titubes mandataque frangas 
 

XIV — (AD VILLICVM SVVM)
- Vilice siluarum et mihi me reddentis agelli, 
 
- quem tu fastidis habitatum quinque focis et 
 
- quinque bonos solitum Variam dimittere patres, 
 
- certemus spinas animone ego fortius an tu 
 
- euellas agro, et melior sit Horatius an res. 
 
- Me quamuis Lamiae pietas et cura moratur, 
 
- fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis 
 
- insolabiliter, tamen istuc mens animusque 
 
- fert et amat spatiis obstantia rumpere claustra. 
 
- Rure ego uiuentem, tu dicis in urbe beatum; 
 
- cui placet alterius, sua nimirum est odio sors, 
 
- stultus uterque locum inmeritum causatur inique; 
 
- in culpa est animus, qui se non effugit umquam. 
 
- Tu mediastinus tacita prece rura petebas, 
 
- nunc urbem et ludos et balnea uilicus optas; 
 
- me constare mihi scis et discedere tristem, 
 
- quandocumque trahunt inuisa negotia Romam. 
 
- Non eadem miramur; eo disconuenit inter 
 
- meque et te; nam quae deserta et inhospita tesqua 
 
- credis, amoena uocat mecum qui sentit, et odit 
 
- quae te pulchra putas. Fornix tibi et uncta popina 
 
- incutiunt urbis desiderium, uideo, et quod 
 
- angulus iste feret piper et tus ocius uua, 
 
- nec uicina subest uinum praebere taberna 
 
- quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius 
 
- ad strepitum salias terrae grauis; et tamen urges 
 
- iampridem non tacta ligonibus arua bouemque 
 
- disiunctum curas et strictis frondibus exples; 
 
- addit opus pigro riuus, si decidit imber, 
 
- multa mole docendus aprico parcere prato. 
 
- Nunc age, quid nostrum concentum diuidat, audi. 
 
- Quem tenues decuere togae nitidique capilli, 
 
- quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci, 
 
- quem bibulum liquidi media de luce Falerni, 
 
- cena breuis iuuat et prope riuum somnus in herba; 
 
- nec lusisse pudet, sed non incidere ludum. 
 
- Non istic obliquo oculo mea commoda quisquam 
 
- limat, non odio obscuro morsuque uenenat; 
 
- rident uicini glaebas et saxa mouentem. 
 
- Cum seruis urbana diaria rodere mauis; 
 
- horum tu in numerum uoto ruis, inuidet usum 
 
- lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti. 
 
- Optat ephippia bos piger, optat arare caballus; 
 
- quam scit uterque, libens, censebo, exerceat artem. 
 

XV — (AD C. NVMONIVM VALAM)
- Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni, 
 
- quorum hominum regio et qualis uia (nam mihi Baias 
 
- Musa superuacuas Antonius, et tamen illis 
 
- me facit inuisum, gelida cum perluor unda 
 
- per medium frigus; sane murteta relinqui 
 
- dictaque cessantem neruis elidere morbum 
 
- sulpura contemni uicus gemit, inuidus aegris 
 
- qui caput et stomachum supponere fontibus audent 
 
- Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura. 
 
- Mutandus locus est et deuersoria nota 
 
- praeteragendus equus. 'Quo tendis ? Non mihi Cumas 
 
- est iter aut Baias', laeua stomachosus habena 
 
- dicet eques; sed equi frenato est auris in ore); 
 
- maior utrum populum frumenti copia pascat, 
 
- collectosne bibant imbres puteosne perennis 
 
- iugis aquae (nam uina nihil moror illius orae; 
 
- rure meo possum quiduis perferre patique; 
 
- ad mare cum ueni, generosum et lene requiro, 
 
- quod curas abigat, quod cum spe diuite manet 
 
- in uenas animumque meum, quod uerba ministret, 
 
- quod me Lucanae iuuenem commendet amicae); 
 
- tractus uter pluris lepores, uter educet apros, 
 
- utra magis piscis et echinos aequora celent, 
 
- pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reuerti, 
 
- scribere te nobis, tibi nos adcredere par est. 
 
- Maenius, ut tebus maternis atque paternis 
 
- fortiter absumptis urbanus coepit haberi 
 
- scurra, uagus non qui certum praesepe teneret, 
 
- inpransus non qui ciuem dinosceret hoste, 
 
- quaelibet in quemuis opprobria fingere saeuus, 
 
- pernicies et tempestas barathrumque macelli, 
 
- quicquid quaesierat, uentri donabat auaro. 
 
- Hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil 
 
- aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi, 
 
- uilis et agninae, tribus ursis quod satis esset, 
 
- scilicet ut uentres lamna candente nepotum 
 
- diceret urendos correctus Bestius. Idem, 
 
- quicquid erat nactus praedae maioris, ubi omne 
 
- uerterat in fumum et cinerem: 'Non hercule miror', 
 
- aiebat, 'si qui comedunt bona, cum sit obeso 
 
- nil melius turdo, nil uolua pulchrius ampla'. 
 
- Nimirum hic ego sum; nam tuta et paruola laudo, 
 
- cum res deficiunt, satis inter uilia fortis; 
 
- uerum ubi quid melius contingit et unctius, idem 
 
- uos sapere et solos aio bene uiuere, quorum 
 
- conspicitur nitidis fundata pecunia uillis. 
 

XVI — (AD QVINCTIVM)
- Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti, 
 
- aruo pascat erum an bacis opulentet oliuae, 
 
- pomisne et pratis an amicta uitibus ulmo, 
 
- scribetur tibi forma loquaciter et situs agri. 
 
- Continui montes, ni dissocientur opaca 
 
- ualle, sed ut ueniens dextrum latus aspiciat sol, 
 
- laeuum discedens curru fugiente uaporet. 
 
- Temperiem laudes. Quid, si rubicunda benigni 
 
- corna uepres et pruna ferant, si quercus et ilex 
 
- multa fruge pecus, multa dominum iuuet umbra ? 
 
- Dicas adductum propius frondere Tarentum. 
 
- Fons etiam riuo dare nomen idoneus, ut nec 
 
- frigidior Thraecam nec purior ambiat Hebrus, 
 
- infirmo capiti fluit utilis, utilis aluo. 
 
- Hae latebrae dulces et, iam si credis, amoenae 
 
- incolumem tibi me praestant septembribus horis. 
 
- Tu recte uiuis, si curas esse quod audis. 
 
- Iactamus iampridem omnis te Roma beatum; 
 
- sed uereor, ne cui de te plus quam tibi credas 
 
- neue putes alium sapiente bonoque beatum, 
 
- neu, si te populus sanum recteque ualentem 
 
- dictitet, occultam febrem sub tempus edendi 
 
- dissimules, donec manibus tremor incidat unctis. 
 
- Stultorum incurata pudor malus ulcera celat. 
 
- Siquis bella tibi terra pugnata marique 
 
- dicat et his uerbis uacuas permulceat auris: 
 
- 'Tene magis saluum populus uelit an populum tu, 
 
- seruet in ambiguo qui consulit et tibi et urbi 
 
- Iuppiter', Augusti laudes adgnoscere possis; 
 
- cum pateris sapiens emendatusque uocari, 
 
- respondesne tuo, dic sodes, nomine ? 'Nempe 
 
- uir bonus et prudens dici delector ego ac tu.' 
 
- Qui dedit hoc hodie, cras si uolet auferet, ut, si 
 
- detulerit fasces indigno, detrahet idem. 
 
- Pone, meum est,' inquit; pono tristisque recedo. ' 
 
- Idem si clamet furem, neget esse pudicum, 
 
- contendat laqueo collum pressisse paternum, 
 
- mordear opprobriis falsis mutemque colores ? 
 
- Falsus honor iuuat et mendax infamia terret 
 
- quem nisi mendosum et medicandum ? Vir bonus est quis ? 
 
- 'Qui consulta patrum, qui leges iuraque seruat, 
 
- quo multae magnaeque secantur iudice lites, 
 
- quo res sponsore et quo causae teste tenentur.' 
 
- Sed uidet hunc omnis domus et uicinia tota 
 
- introrsum turpem, speciosum pelle decora. 
 
- 'Nec furtum feci nec fugi,' si mihi dicat 
 
- seruos: 'Habes pretium, loris non ureris', aio. 
 
- 'Non hominem occidi.' 'Non pasces in cruce coruos.' 
 
- 'Sum bonus et frugi.' Renuit negitatque Sabellus. 
 
- Cautus enim metuit foueam lupus accipiterque 
 
- suspectos laqueos et opertum miluus hamum. 
 
- Oderunt peccare boni uirtutis amore; 
 
- tu nihil admittes in te formidine poenae; 
 
- sit spes fallendi, miscebis sacra profanis. 
 
- Nam de mille fabae modiis cum subripis unum, 
 
- damnum est, non facinus mihi pacto lenius isto. 
 
- Vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal, 
 
- quandocumque deos uel porco uel boue placat: 
 
- 'Iane pater !' clare, clare cum dixit: 'Apollo !' 
 
- labra mouet, metuens audiri: 'Pulchra Lauerna, 
 
- da mihi fallere, da iusto sanctoque uideri, 
 
- noctem peccatis et fraudibus obice nubem.' 
 
- Qui melior seruo, qui liberior sit auarus, 
 
- in triuiis fixum cum se demittit ob assem, 
 
- non uideo; nam qui cupiet, metuet quoque, porro 
 
- qui metuens uiuet, liber mihi non erit umquam. 
 
- Perdidit arma, locum uirtutis deseruit, qui 
 
- semper in augenda festinat et obruitur re. 
 
- Vendere cum possis captiuum, occidere noli; 
 
- seruiet utiliter; sine pascat durus aretque, 
 
- nauiget ac mediis hiemet mercator in undis, 
 
- annonae prosit, portet frumenta penusque. 
 
- Vir bonus et sapiens audebit dicere: 'Pentheu, 
 
- rector Thebarum, quid me perferre patique 
 
- indignum coges ?' 'Adimam bona.' 'Nempe pecus, rem, 
 
- lectos, argentum; tollas licet.' 'In manicis et 
 
- compedibus saeuo te sub custode tenebo.' 
 
- 'Ipse deus, simul atque uolam, me soluet.' Opinor, 
 
- hoc sentit: 'Moriar'. Mors ultima linea rerum est. 
 

XVII — (AD SCAEVAM)
- Quamuis, Scaeua, satis per te tibi consulis et scis, 
 
- quo tandem pacto deceat maioribus uti, 
 
- disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si 
 
- caecus iter monstrare uelit; tamen aspice, siquid 
 
- et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur. 
 
- Si te grata quies et primam somnus in horam 
 
- delectat, si te puluis strepitusque rotarum, 
 
- si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo; 
 
- nam neque diuitibus contingunt gaudia solis, 
 
- nec uixit male, qui natus moriensque fefellit. 
 
- Si prodesse tuis pauloque benignus ipsum 
 
- te tractare uoles, accedes siccus ad unctum. 
 
- 'Si pranderet holus patienter, regibus uti, 
 
- nollet Aristippus.' 'Si sciret regibus uti, 
 
- fastidiret holus qui me notat.' Vtrius horum 
 
- uerba probes et facta, doce, uel iunior audi 
 
- cur sit Aristippi potior sententia. Namque 
 
- mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt: 
 
- 'Scurror ego ipse mihi,populo tu; rectius hoc et 
 
- splendidius multo est. Equus ut me portet, alat rex, 
 
- officium facio; tu poscis uilia, uerum 
 
- dante minor, quamuis fers te nullius egentem.' 
 
- Omnis Aristippum decuit color et status et res, 
 
- temptantem maiora fere, praesentibus aequum, 
 
- contra, quem duplici panno patientia uelat, 
 
- mirabor, uitae uia si conuersa decebit. 
 
- Alter purpureum non expectabit amictum; 
 
- quidlibet indutus celeberrima per loca uadet 
 
- personamque feret, non inconcinnus utramque; 
 
- alter Mileti textam cane peius et angui 
 
- uitabit chlanidem, morietur frigore, si non 
 
- rettuleris pannum; refer et sine uiuat ineptus. 
 
- Res gerere et captos ostendere ciuibus hostis 
 
- attingit solium Iouis et caelestia temptat; 
 
- principibus placuisse uiris non ultima laus est. 
 
- Non cuiuis homini contingit adire Corinthum. 
 
- Sedit qui timuit ne non succederet; esto; 
 
- quid ? Qui peruenit, fecitne uiriliter ? Atqui 
 
- hic est aut nusquam quod quaerimus. Hic onus horret, 
 
- ut paruis animis et paruo corpore maius; 
 
- hic subit et perfert. Aut uirtus nomen inane est, 
 
- aut decus et pretium recte petit experiens uir. 
 
- Coram rege suo de paupertate tacentes 
 
- plus poscente ferent; distat, sumasne prudenter 
 
- an rapias; atqui rerum caput hoc erat, hic fons. 
 
- 'Indotata mihi soror est, paupercula mater, 
 
- et fundus nec uendibilis nec pascere firmus', 
 
- qui dicit, clamat: 'Victum date !'; succinit alter: 
 
- 'Et mihi'; diuiduo findetur munere quadra. 
 
- Sed tacitus pasci si posset coruus, haberet 
 
- plus dapis et rixae multo minus inuidiaeque. 
 
- Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum 
 
- qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres, 
 
- aut cistam effractam et subducta uiatica plorat, 
 
- nota refert meretricis acumina, saepe catellam, 
 
- saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox 
 
- nulla fides damnis uerisque doloribus adsit. 
 
- Nec semel inrisus triuiis attollere curat 
 
- fracto crure planum, licet illi plurima manet 
 
- lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim: 
 
- 'Credite, non ludo; crudeles, tollite claudum.' 
 
- 'Quaere peregrinum', uicinia rauca reclamat. 
 

XVIII — (AD LOLLIVM)
- Si bene te noui, metues, liberrime Lolli, 
 
- scurrantis speciem praebere, professus amicum. 
 
- Vt matrona meretrici dispar erit atque 
 
- discolor, infido scurrae distabit amicus. 
 
- Est huic diuersum uitio uitium prope maius, 
 
- asperitas agrestis et inconcinna grauisque, 
 
- quae se commendat tonsa cute, dentibus atris, 
 
- dum uolt libertas dici mera ueraque uirtus. 
 
- Virtus est medium uitiorum et utrimque reductum. 
 
- Alter in obsequium plus aequo pronus et imi 
 
- derisor lecti sic nutum diuitis horret, 
 
- sic iterat uoces et uerba cadentia tollit, 
 
- ut puerum saeuo credas dictata magistro 
 
- reddere uel partis mimum tractare secundas; 
 
- alter rixatur de lana saepe caprina, 
 
- propugnat nugis armatus: 'Scilicet, ut non 
 
- sit mihi prima fides et, uere quod placet, ut non 
 
- acriter elatrem ? Pretium aetas altera sordet.' 
 
- Ambigitur quid enim ? Castor sciat an Docilis plus, 
 
- Brundisium Minuci melius uia ducat an Appi. 
 
- Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat, 
 
- gloria quem supra uires et uestit et unguit, 
 
- quem tenet argenti sitis inportuna famesque, 
 
- quem paupertatis pudor et fuga, diues amicus, 
 
- saepe decem uitiis instructior, odit et horret, 
 
- aut, si non odit, regit ac ueluti pia mater 
 
- plus quam se sapere et uirtutibus esse priorem 
 
- uolt et ait prope uera: 'Meae (contendere noli) 
 
- stultitiam patiuntur opes; tibi paruola res est; 
 
- arta decet sanum comitem toga; desine mecum 
 
- certare.' Eutrapelus cuicumque nocere uolebat 
 
- uestimenta dabat pretiosa; beatus enim iam 
 
- cum pulchris tunicis sumet noua consilia et spes, 
 
- dormiet in lucem, scorto postponet honestum 
 
- officium, nummos alienos pascet, ad imum 
 
- Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum. 
 
- Arcanum neque tu scrutaberis illius umquam, 
 
- commissumque teges et uino tortus et ira; 
 
- nec tua laudabis studia aut aliena reprendes, 
 
- nec, cum uenari uolet ille, poemata panges. 
 
- Gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque 
 
- Zethi dissiluit, donec suspecta seuero 
 
- conticuit lyra. Fraternis cessisse putatur 
 
- moribus Amphion; tu cede potentis amici 
 
- lenibus imperiis, quotiensque educet in agros 
 
- Aetolis onerata plagis iumenta canesque, 
 
- surge et inhumanae senium depone Camenae, 
 
- cenes ut pariter pulmenta laboribus empta; 
 
- Romanis sollemne uiris opus, utile famae 
 
- uitaeque et membris, praesertim cum ualeas et 
 
- uel cursu superare canem uel uiribus aprum 
 
- possis. Adde, uirilia quod speciosius arma 
 
- non est qui tractet; scis quo clamore coronae 
 
- proelia sustineas campestria. Denique saeuam 
 
- militiam puer et Cantabrica bella tulisti 
 
- sub duce qui templis Parthorum signa refigit 
 
- nunc et, siquid abest, Italis adiudicat armis. 
 
- Ac ne te retrahas et inexcusabilis absis, 
 
- quamuis nil extra numerum fecisse modumque 
 
- curas, interdum nugaris rure paterno: 
 
- partitur lintres exercitus, Actia pugna 
 
- te duce per pueros hostili more refertur; 
 
- aduersarius est frater, lacus Hadria, donec 
 
- alterutrum uelox Victoria fronde coronet. 
 
- Consentire suis studiis qui crediderit te, 
 
- fautor utroque tuum laudabit pollice ludum. 
 
- Protinus ut moneam, siquid monitoris eges tu, 
 
- quid de quoque uiro et cui dicas, saepe uideto. 
 
- Percontatorem fugito; nam garrulus idem est, 
 
- nec retinent patulae commissa fideliter aures, 
 
- et semel emissum uolat inreuocabile uerbum. 
 
- Non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerue 
 
- intra marmoreum uenerandi limen amici, 
 
- ne dominus pueri pulchri caraeue puellae 
 
- munere te paruo beet aut incommodus angat. 
 
- Qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox 
 
- incutiant aliena tibi peccata pudorem. 
 
- Fallimur et quondam non dignum tradimus; ergo 
 
- quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri, 
 
- ut penitus notum, si temptent crimina, serues 
 
- tuterisque tuo fidentem praesidio; qui 
 
- dente Theonino cum circumroditur, ecquid 
 
- ad te post paulo uentura pericula sentis ? 
 
- Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet, 
 
- et neglecta solent incendia sumere uires. 
 
- Dulcia inexpertis cultura potentis amici; 
 
- expertus metuit. Tu, dum tua nauis in alto est, 
 
- hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura. 
 
- Oderunt hilarem tristes tristemque iocosi, 
 
- sedatum celeres, agilem nauumque remissi; 
 
- ................................................................... 
 
- oderunt porrecta negantem pocula, quamuis 
 
- nocturnos iures te formidare tepores; 
 
- deme supercilio nubem; plerumque modestus 
 
- occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi. 
 
- Inter cuncta leges et percontabere doctos, 
 
- qua ratione queas traducere leniter aeuum, 
 
- num te semper inops agitet uexetque cupido, 
 
- num pauor et rerum mediocriter utilium spes, 
 
- uirtutem doctrina paret naturane donet, 
 
- quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum, 
 
- quid pure tanquillet, honos an dulce lucellum, 
 
- an secretum iter et fallentis semita uitae. 
 
- Me quotiens reficit gelidus Digentia riuus, 
 
- quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus 
 
- quid sentire putas, quid credis, amice, precari ? 
 
- 'Sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi uiuam 
 
- quod superest aeui, siquid superesse uolunt di; 
 
- sit bona librorum et prouisae frugis in annum 
 
- copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.' 
 
- Sed satis est orare Iouem quae ponit et aufert; 
 
- det uitam, det opes; aequum mi animum ipse parabo. 
 

XIX — (AD MAECENATEM)
- Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino, 
 
- nulla placere diu nec uiuere carmina possunt 
 
- quae scribuntur aquae potoribus; ut male sanos 
 
- adscripsit Liber Satyris Faunisque poetas, 
 
- uina fere dulces oluerunt mane Camenae; 
 
- laudibus arguitur uini uinosus Homerus; 
 
- Ennius ipse pater numquam nisi potus ad arma 
 
- prosiluit dicenda. 'Forum putealque Libonis 
 
- mandabo siccis, adimam cantare seueris': 
 
- hoc simul edixi, non cessuere poetae 
 
- nocturno certare mero, putere diurno. 
 
- Quid ? Siquis uoltu toruo ferus et pede nudo 
 
- exiguaeque togae simulet textore Catonem, 
 
- uirtutemne repraesentet moresque Catonis ? 
 
- Rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua 
 
- dum studet urbanus tenditque disertus haberi. 
 
- Decipit exemplar uitiis imitabile; quodsi 
 
- pallere casu, biberent exsangue cuminum. 
 
- O imatatores, seruom pecus, ut mihi saepe 
 
- bilem, saepe iocum uestri mouere tumultus ! 
 
- Libera per uacuum posui uestigia princeps, 
 
- non aliena meo pressi pede. Qui sibi fidet, 
 
- dux reget examen. Parios ego primus iambos 
 
- ostendi Latio, numeros animosque secutus 
 
- Archilochi, non res et agentia uerba Lycamben; 
 
- ac ne me foliis ideo breuioribus ornes 
 
- quod timui mutare modos et carminis artem, 
 
- temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho, 
 
- temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar, 
 
- nec socerum quaerit, quem uersibus oblinat atris, 
 
- nec sponsae laqueum famoso carmine nectit. 
 
- Hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus 
 
- uolgaui fidicen; iuuat inmemorata ferentem 
 
- ingenuis oculisque legi manibusque teneri. 
 
- Scire uelis, mea cur ingratus opuscula lector 
 
- laudet ametque domi, premat extra limen iniquus; 
 
- non ego uentosae plebis suffragia uenor 
 
- inpensis cenarum et tritae munere uestis; 
 
- non ego nobilium scriptorum auditor et ultor 
 
- grammaticas ambire tribus et pulpita dignor. 
 
- Hinc illae lacrimae... 'Spissis indigna theatris 
 
- scripta pudet recitare et nugis addere pondus,' 
 
- si dixi: 'Rides' ait, 'et Iouis auribus ista 
 
- seruas; fidis enim manare poetica mella 
 
- te solum, tibi pulcher.' Ad haec ego naribus uti 
 
- formido et, luctantis acuto ne secer ungui, 
 
- 'Displicet iste locus' clamo et diludia posco. 
 
- Ludus enim genuit trepidum certamen et iram, 
 
- ira truces inimicitias et funebre bellum. 
 

XX — (AD LIBRVM SVVM)
- Vortumnum Ianumque, liber, spectare uideris, 
 
- scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus. 
 
- Odisti clauis et grata sigilla pudico, 
 
- paucis ostendi gemis et communia laudas, 
 
- non ita nutritus. Fuge quo descendere gestis; 
 
- non erit emisso reditus tibi: 'Quid miser egi ? 
 
- Quid uolui ?' dices, ubi quid te laeserit; et scis 
 
- in breue te cogi, cum plenus languet amator. 
 
- Quodsi non odio peccantis desipit augur, 
 
- carus eris Romae donec te deserat aetas; 
 
- contrectatus ubi manibus sordescere uolgi 
 
- coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertis 
 
- aut fugies Vticam aut uinctus mitteris Ilerdam. 
 
- Ridebit monitor non exauditus, ut ille 
 
- qui male parentem in rupes protrusit asellum 
 
- iratus; quis enim inuitum seruare laboret ? 
 
- Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem 
 
- occupet extremis in uicis balba senectus. 
 
- Cum tibi sol tepidus pluris admouerit auris, 
 
- me libertino natum patre et in tenui re 
 
- maiores pinnas nido extendisse loqueris, 
 
- ut quantum generi demas, uirtutibus addas; 
 
- me primis urbis belli placuisse domique, 
 
- corporis exigui, praecanum, solibus aptum, 
 
- irasci celerem, tamen ut placabilis essem. 
 
- Forte meum siquis te percontabitur aeuum, 
 
- me quater undenos sciat impleuisse Decembris 
 
- collegam Lepidum quo duxit Lollius anno. 
 
