CARMEN SAECVLARE — Chant Séculaire
- Phoebe siluarumque potens Diana,
- lucidum caeli decus, o colendi
- semper et culti, date quae precamur
- tempore sacro,
- quo Sibyllini monuere uersus
- uirgines lectas puerosque castos
- dis, quibus septem placuere colles,
- dicere carmen.
- alme Sol, curru nitido diem qui
- promis et celas aliusque et idem
- nasceris, possis nihil urbe Roma
- uisere maius.
- Rite maturos aperire partus
- lenis, Ilithyia, tuere matres,
- siue tu Lucina probas uocari
- seu Genitalis:
- diua, producas subolem patrumque
- prosperes decreta super iugandis
- feminis prolisque nouae feraci
- lege marita,
- certus undenos deciens per annos
- orbis ut cantus referatque ludos
- ter die claro totiensque grata
- nocte frequentis.
- Vosque, ueraces cecinisse Parcae,
- quod semel dictum est stabilisque rerum
- terminus seruet, bona iam peractis
- iungite fata.
- fertilis frugum pecorisque Tellus
- spicea donet Cererem corona;
- nutriant fetus et aquae salubres
- et Iouis aurae.
- condito mitis placidusque telo
- supplices audi pueros, Apollo;
- siderum regina bicornis, audi,
- Luna, puellas.
- Roma si uestrum est opus Iliaeque
- litus Etruscum tenuere turmae,
- iussa pars mutare lares et urbem
- sospite cursu,
- cui per ardentem sine fraude Troiam
- castus Aeneas patriae superstes
- liberum muniuit iter, daturus
- plura relictis:
- di, probos mores docili iuuentae,
- di, senectuti placidae quietem,
- Romulae genti date remque prolemque
- et decus omne.
- Quaeque uos bobus ueneratur albis
- clarus Anchisae Venerisque sanguis,
- impetret, bellante prior, iacentem
- lenis in hostem.
- iam mari terraque manus potentis
- Medus Albanasque timet securis,
- iam Scythae responsa petunt, superbi
- nuper et Indi.
- iam Fides et Pax et Honos Pudorque
- priscus et neglecta redire Virtus
- audet adparetque beata pleno
- Copia cornu.
- Augur et fulgente decorus arcu
- Phoebus acceptusque nouem Camenis,
- qui salutari leuat arte fessos
- corporis artus,
- si Palatinas uidet aequos aras,
- remque Romanam Latiumque felix
- alterum in lustrum meliusque semper
- prorogat aeuum,
- quaeque Auentinum tenet Algidumque,
- quindecim Diana preces uirorum
- curat et uotis puerorum amicas
- adplicat auris.
- Haec Iouem sentire deosque cunctos
- spem bonam certamque domum reporto,
- doctus et Phoebi chorus et Dianae
- dicere laudes.