SERMONVM LIBER PRIMVS — Satires I
I — (NEMINI FERE SVAM SORTEM PLACERE)
- Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
- seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa
- contentus uiuat, laudet diuersa sequentis ?
- 'o fortunati mercatores' grauis annis
- miles ait, multo iam fractus membra labore;
- contra mercator nauim iactantibus Austris:
- 'militia est potior. quid enim ? concurritur: horae
- momento cita mors uenit aut uictoria laeta.'
- agricolam laudat iuris legumque peritus,
- sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat;
- ille, datis uadibus qui rure extractus in urbem est,
- solos felicis uiuentis clamat in urbe.
- cetera de genere hoc — adeo sunt multa — loquacem
- delassare ualent Fabium. ne te morer, audi,
- quo rem deducam. si quis deus 'en ego' dicat
- 'iam faciam quod uoltis: eris tu, qui modo miles,
- mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc uos,
- uos hinc mutatis discedite partibus. eia,
- quid statis ?' nolint. atqui licet esse beatis.
- quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas
- iratus buccas inflet neque se fore posthac
- tam facilem dicat, uotis ut praebeat aurem ?
- praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens
- percurram: quamquam ridentem dicere uerum
- quid uetat ? ut pueris olim dant crustula blandi
- doctores, elementa uelint ut discere prima:
- sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
- ille grauem duro terram qui uertit aratro,
- perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne
- audaces mare qui currunt, hac mente laborem
- sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
- aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
- paruola — nam exemplo est — magni formica laboris
- ore trahit quodcumque potest atque addit aceruo
- quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
- quae, simul inuersum contristat Aquarius annum,
- non usquam prorepit et illis utitur ante
- quaesitis sapiens, cum te neque feruidus aestus
- demoueat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,
- nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
- quid iuuat inmensum te argenti pondus et auri
- furtim defossa timidum deponere terra ?
- quod, si conminuas, uilem redigatur ad assem ?
- at ni id fit, quid habet pulcri constructus aceruus ?
- milia frumenti tua triuerit area centum:
- non tuus hoc capiet uenter plus ac meus: ut, si
- reticulum panis uenalis inter onusto
- forte uehas umero, nihilo plus accipias quam
- qui nil portarit. uel dic quid referat intra
- naturae finis uiuenti, iugera centum an
- mille aret ? 'at suaue est ex magno tollere aceruo.'
- dum ex paruo nobis tantundem haurire relinquas,
- cur tua plus laudes cumeris granaria nostris ?
- ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna
- uel cyatho et dicas 'magno de flumine mallem
- quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.' eo fit,
- plenior ut siquos delectet copia iusto,
- cum ripa simul auolsos ferat Aufidus acer.
- at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo
- turbatam haurit aquam neque uitam amittit in undis.
- at bona pars hominum decepta cupidine falso
- 'nil satis est', inquit, 'quia tanti quantum habeas sis':
- quid facias illi ? iubeas miserum esse, libenter
- quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis
- sordidus ac diues, populi contemnere uoces
- sic solitus: 'populus me sibilat, at mihi plaudo
- ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.'
- Tantalus a labris sitiens fugientia captat
- flumina — quid rides ? mutato nomine de te
- fabula narratur: congestis undique saccis
- indormis inhians et tamquam parcere sacris
- cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
- nescis, quo ualeat nummus, quem praebeat usum ?
- panis ematur, holus, uini sextarius, adde
- quis humana sibi doleat natura negatis.
- an uigilare metu exanimem, noctesque diesque
- formidare malos fures, incendia, seruos,
- ne te conpilent fugientes, hoc iuuat ? horum
- semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
- at si condoluit temptatum frigore corpus
- aut alius casus lecto te adflixit, habes qui
- adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
- suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis ?
- non uxor saluum te uolt, non filius; omnes
- uicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
- miraris, cum tu argento post omnia ponas,
- si nemo praestet, quem non merearis, amorem ?
- an si cognatos, nullo natura labore
- quos tibi dat, retinere uelis seruareque amicos,
- infelix operam perdas, ut siquis asellum
- in campo doceat parentem currere frenis ?
- denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,
- pauperiem metuas minus et finire laborem
- incipias, parto quod auebas, ne facias quod
- Ummidius quidam; non longa est fabula: diues
- ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
- non umquam seruo melius uestiret, ad usque
- supremum tempus, ne se penuria uictus
- opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi
- diuisit medium, fortissima Tyndaridarum.
- 'quid mi igitur suades ? ut uiuam Naeuius aut sic
- ut Nomentanus ?' pergis pugnantia secum
- frontibus aduersis conponere: non ego auarum
- cum ueto te, fieri uappam iubeo ac nebulonem:
- est inter Tanain quiddam socerumque Viselli:
- est modus in rebus, sunt certi denique fines,
- quos ultra citraque nequit consistere rectum.
- illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut auarus,
- se probet ac potius laudet diuersa sequentis,
- quodque aliena capella gerat distentius uber,
- tabescat neque se maiori pauperiorum
- turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.
- sic festinanti semper locupletior obstat,
- ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,
- instat equis auriga suos uincentibus, illum
- praeteritum temnens extremos inter euntem.
- inde fit, ut raro, qui se uixisse beatum
- dicat et exacto contentus tempore uita
- cedat uti conuiua satur, reperire queamus.
- iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi
- conpilasse putes, uerbum non amplius addam.
II — (IMPROBOS, DVM VITIA QVAEDAM FVGIVNT, IN CONTRARIA INCIDERE)
- Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,
- mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne
- maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.
- quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse
- dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
- frigus quo duramque famem propellere possit.
- hunc si perconteris, aui cur atque parentis
- praeclaram ingrata stringat malus ingluuie rem,
- omnia conductis coemens obsonia nummis,
- sordidus atque animi quod parui nolit haberi,
- respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis.
- Fufidius uappae famam timet ac nebulonis
- (diues agris, diues positis in fenore nummis):
- quinas hic capiti mercedes exsecat atque
- quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
- nomina sectatur modo sumpta ueste uirili
- sub patribus duris tironum. 'maxime' quis non
- 'Iuppiter' exclamat simul atque audiuit ? 'at in se
- pro quaestu sumptum facit hic ?' uix credere possis,
- quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti
- fabula quem miserum gnato uixisse fugato
- inducit, non se peius cruciauerit atque hic.
- siquis nunc quaerat 'quo res haec pertinet ?' illuc:
- dum uitant stulti uitia, in contraria currunt.
- Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui
- inguen ad obscaenum subductis usque; facetus
- pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum:
- nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas
- quarum subsuta talos tegat instita ueste,
- contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.
- quidam notus homo cum exiret fornice, 'macte
- uirtute esto' inquit sententia dia Catonis;
- 'nam simul ac uenas inflauit taetra libido,
- huc iuuenes aequom est descendere, non alienas
- permolere uxores.' 'nolim laudarier' inquit
- 'sic me' mirator cunni Cupiennius albi.
- audire est operae pretium, procedere recte
- qui moechis non uoltis, ut omni parte laborent
- utque illis multo corrupta dolore uoluptas
- atque haec rara cadat dura inter saepe pericla.
- hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis
- ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem
- praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos,
- hunc perminxerunt calones; quin etiam illud
- accidit, ut cuidam testis caudamque salacem
- demeterent ferro. 'iure' omnes: Galba negabat.
- tutior at quanto merx est in classe secunda,
- libertinarum dico: Sallustius in quas
- non minus insanit quam qui moechatur. at hic si,
- qua res, qua ratio suaderet quaque modeste
- munifico esse licet, uellet bonus atque benignus
- esse, daret quantum satis esset nec sibi damno
- dedecorique foret. uerum hoc se amplectitur uno,
- hoc amat et laudat: 'matronam nullam ego tango',
- ut quondam Marsaeus, amator Originis ille,
- qui patrium mimae donat fundumque laremque,
- 'nil fuerit mi' inquit 'cum uxoribus umquam alienis.'
- uerum est cum mimis, est cum meretricibus, unde
- fama malum grauius quam res trahit. an tibi abunde
- personam satis est, non illud, quidquid ubique
- officit, euitare ? bonam deperdere famam,
- rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter-
- est in matrona, ancilla peccesne togata ?
- Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno
- nomine deceptus, poenas dedit usque superque
- quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus,
- exclusus fore, cum Longarenus foret intus.
- huic si muttonis uerbis mala tanta uidenti
- diceret haec animus 'quid uis tibi ? numquid ego a te
- magno prognatum deposco consule cunnum
- uelatumque stola, mea cum conferbuit ira ?'
- quid responderet ? 'magno patre nata puella est.'
- at quanto meliora monet pugnantiaque istis
- diues opis natura suae, tu si modo recte
- dispensare uelis ac non fugienda petendis
- inmiscere. tuo uitio rerumne labores,
- nil referre putas ? quare, ne paeniteat te,
- desine matronas sectarier, unde laboris
- plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.
- nec magis huic, inter niueos uiridisque lapillos
- sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus
- rectius, atque etiam melius persaepe togatae.
- adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte
- quod uenale habet ostendit nec, siquid honesti est,
- iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet.
- regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos
- inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora
- molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem,
- quod pulcrae clunes, breue quod caput, ardua ceruix.
- hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei
- contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,
- quae mala sunt, spectes. 'o crus, o bracchia.' uerum
- depugis, nasuta, breui latere ac pede longo est.
- matronae praeter faciem nil cernere possis,
- cetera, ni Catia est, demissa ueste tegentis.
- si interdicta petes, uallo circumdata — nam te
- hoc facit insanum —, multae tibi tum officient res,
- custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
- ad talos stola demissa et circumdata palla,
- plurima, quae inuideant pure adparere tibi rem.
- altera, nil obstat: Cois tibi paene uidere est
- ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;
- metiri possis oculo latus. an tibi mauis
- insidias fieri pretiumque auellier ante
- quam mercem ostendi ? leporem uenator ut alta
- in niue sectetur, positum sic tangere nolit,
- cantat et adponit 'meus est amor huic similis; nam
- transuolat in medio posita et fugientia captat.'
- hiscine uersiculis speras tibi posse dolores
- atque aestus curasque grauis e pectore pelli ?
- nonne, cupidinibus statuat natura modum quem,
- quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,
- quaerere plus prodest et inane abscindere soldo ?
- num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris
- pocula ? num esuriens fastidis omnia praeter
- pauonem rhombumque ? tument tibi cum inguina, num, si
- ancilla aut uerna est praesto puer, impetus in quem
- continuo fiat. malis tentigine rumpi ?
- non ego; namque parabilem amo uenerem facilemque.
- illam 'post paulo' 'sed pluris' 'si exierit uir'
- Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno
- stet pretio neque cunctetur cum est iussa uenire.
- candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa
- nec magis alba uelit quam dat natura uideri.
- haec ubi supposuit dextro corpus mihi laeuom,
- Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi.
- nec uereor, ne, dum futuo, uir rure recurrat,
- ianua frangatur, latret canis, undique magno
- pulsa domus strepitu resonet, uepallida lecto
- desiliat mulier, miseram se conscia clamet,
- cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi.
- discincta tunica fugiendum est et pede nudo,
- ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
- deprendi miserum est: Fabio uel iudice uincam.
III — (ALIENA VITIA HOMINES PERVIDERE, CAECVTIRE VERO PROPRIIS)
- Omnibus hoc uitium est cantoribus, inter amicos
- ut numquam inducant animum cantare rogati,
- iniussi numquam desistant. Sardus habebat
- ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,
- si peteret per amicitiam patris atque suam, non
- quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ouo
- usque ad mala citaret 'io Bacchae' modo summa
- uoce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
- nil aequale homini fuit illi: saepe uelut qui
- currebat fugiens hostem, persaepe uelut qui
- Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
- saepe decem seruos; modo reges atque tetrarchas,
- omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa tripes et
- concha salis puri et toga, quae defendere frigus
- quamuis crassa queat.' deciens centena dedisses
- huic parco, paucis contento, quinque diebus
- nil erat in loculis; noctes uigilabat ad ipsum
- mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
- sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi 'quid tu ?
- nullane habes uitia ?' immo alia et fortasse minora.
- Maenius absentem Nouium cum carperet, 'heus tu'
- quidam ait 'ignoras te an ut ignotum dare nobis
- uerba putas ?' 'egomet mi ignosco' Maenius inquit.
- stultus et inprobus hic amor est dignusque notari.
- cum tua peruideas oculis mala lippus inunctis,
- cur in amicorum uitiis tam cernis acutum
- quam aut aquila aut serpens Epidaurius ? at tibi contra
- euenit, inquirant uitia ut tua rursus et illi.
- iracundior est paulo, minus aptus acutis
- naribus horum hominum; rideri possit eo quod
- rusticius tonso toga defluit et male laxus
- in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior uir
- non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens
- inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum
- concute, numqua tibi uitiorum inseuerit olim
- natura aut etiam consuetudo mala; namque
- neglectis urenda filix innascitur agris.
- illuc praeuertamur, amatorem quod amicae
- turpia decipiunt caecum uitia aut etiam ipsa haec
- delectant, ueluti Balbinum polypus Hagnae.
- uellem in amicitia sic erraremus et isti
- errori nomen uirtus posuisset honestum.
- ac pater ut gnati, sic nos debemus amici
- siquod sit uitium non fastidire. strabonem
- appellat paetum pater, et pullum, male paruos
- sicui filius est, ut abortiuus fuit olim
- Sisyphus; hunc uarum distortis cruribus, illum
- balbutit scaurum prauis fultum male talis.
- parcius hic uiuit: frugi dicatur; ineptus
- et iactantior hic paulo est: concinnus amicis
- postulat ut uideatur; at est truculentior atque
- plus aequo liber: simplex fortisque habeatur;
- caldior est: acris inter numeretur. opinor,
- haec res et iungit iunctos et seruat amicos.
- at nos uirtutes ipsas inuertimus atque
- sincerum furimus uas incrustare. probus quis
- nobiscum uiuit, multum demissus homo: illi
- tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis
- insidias nullique malo latus obdit apertum,
- cum genus hoc inter uitae uersemur, ubi acris
- inuidia atque uigent ubi crimina: pro bene sano
- ac non incauto fictum astutumque uocamus.
- simplicior quis et est, qualem me saepe libenter
- obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem
- aut tacitum inpellat quouis sermone: 'molestus,
- communi sensu plane caret' inquimus. eheu,
- quam temere in nosmet legem sancimus iniquam.
- nam uitiis nemo sine nascitur; optimus ille est,
- qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est,
- cum mea conpenset uitiis bona, pluribus hisce,
- si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari
- si uolet: hac lege in trutina ponetur eadem.
- qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
- postulat, ignoscet uerrucis illius: aequum est
- peccatis ueniam poscentem reddere rursus.
- denique, quatenus excidi penitus uitium irae,
- cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non
- ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res
- ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet ?
- siquis eum seruum, patinam qui tollere iussus
- semesos piscis tepidumque ligurrierit ius,
- in cruce suffigat, Labeone insanior inter
- sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque
- maius peccatum est: paulum deliquit amicus,
- quod nisi concedas, habeare insuauis: acerbus
- odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris,
- qui nisi, cum tristes misero uenere kalendae,
- mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
- porrecto iugulo historias captiuus ut audit.
- conminxit lectum potus mensaue catillum
- Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,
- aut positum ante mea quia pullum in parte catini
- sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus
- sit mihi ? quid faciam, si furtum fecerit aut si
- prodiderit conmissa fide sponsumue negarit ?
- quis paria esse fere placuit peccata, laborant,
- cum uentum ad uerum est: sensus moresque repugnant
- atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi.
- cum prorepserunt primis animalia terris,
- mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter
- unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro
- pugnabant armis, quae post fabricauerat usus,
- donec uerba, quibus uoces sensusque notarent,
- nominaque inuenere; dehinc absistere bello,
- oppida coeperunt munire et ponere leges,
- ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.
- nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli
- causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,
- quos uenerem incertam rapientis more ferarum
- uiribus editior caedebat ut in grege taurus.
- iura inuenta metu iniusti fateare necesse est,
- tempora si fastosque uelis euoluere mundi.
- nec natura potest iusto secernere iniquum,
- diuidit ut bona diuersis, fugienda petendis,
- nec uincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,
- qui teneros caules alieni fregerit horti
- et qui nocturnus sacra diuum legerit. adsit
- regula, peccatis quae poenas inroget aequas,
- ne scutica dignum horribili sectere flagello.
- nam ut ferula caedas meritum maiora subire
- uerbera, non uereor, cum dicas esse paris res
- furta latrociniis et magnis parua mineris
- falce recisurum simili te, si tibi regnum
- permittant homines. si diues, qui sapiens est,
- et sutor bonus et solus formosus et est rex,
- cur optas quod habes ? 'non nosti, quid pater' inquit
- 'Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam
- nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.' qui ?
- 'ut quamuis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
- optumus est modulator; ut Alfenus uafer omni
- abiecto instrumento artis clausaque taberna
- sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis
- est opifex, solus sic rex.' uellunt tibi barbam
- lasciui pueri, quos tu nisi fuste coerces,
- urgeris turba circum te stante miserque
- rumperis et latras, magnorum maxime regum.
- ne longum faciam: dum tu quadrante lauatum
- rex ibis neque te quisquam stipator ineptum
- praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces
- gnoscent, siquid peccaro stultus, amici
- inque uicem illorum patiar delicta libenter
- priuatusque magis uiuam te rege beatus.
IV — (SE PRIMVM, DEINDE SATIRICOS SCRIPTORES EXCVSAT)
- Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
- atque alii, quorum comoedia prisca uirorum est,
- siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,
- quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
- famosus, multa cum libertate notabant.
- hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
- mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
- emunctae naris, durus conponere uersus.
- nam fuit hoc uitiosus: in hora saepe ducentos,
- ut magnum, uersus dictabat stans pede in uno;
- cum flueret lutulentus, erat quod tollere uelles;
- garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
- scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce,
- Crispinus minimo me prouocat 'accipe, si uis,
- accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
- custodes; uideamus, uter plus scribere possit.'
- di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
- finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
- at tu conclusas hircinis follibus auras
- usque laborantis, dum ferrum molliat ignis,
- ut mauis, imitare. beatus Fannius ultro
- delatis capsis et imagine, cum mea nemo
- scripta legat, uolgo recitare timentis ob hanc rem,
- quod sunt quos genus hoc minime iuuat, utpote pluris
- culpari dignos. quemuis media elige turba:
- aut ob auaritiam aut misera ambitione laborat.
- hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:
- hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
- hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo
- uespertina tepet regio, quin per mala praeceps
- fertur uti puluis collectus turbine, nequid
- summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
- omnes hi metuunt uersus, odere poetas.
- 'faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum
- excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico
- et quodcumque semel chartis inleuerit, omnis
- gestiet a furno redeuntis scire lacuque
- et pueros et anus.' agedum pauca accipe contra.
- primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
- excerpam numero: neque enim concludere uersum
- dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos
- sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
- ingenium cui sit, cui mens diuinior atque os
- magna sonaturum, des nominis huius honorem.
- idcirco quidam comoedia necne poema
- esset, quaesiuere, quod acer spiritus ac uis
- nec uerbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
- differt sermoni, sermo merus. 'at pater ardens
- saeuit, quod meretrice nepos insanus amica
- filius uxorem grandi cum dote recuset,
- ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
- noctem cum facibus.' numquid Pomponius istis
- audiret leuiora, pater si uiueret ? ergo
- non satis est puris uersum perscribere uerbis,
- quem si dissoluas, quiuis stomachetur eodem
- quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,
- olim quae scripsit Lucilius, eripias si
- tempora certa modosque, et quod prius ordine uerbum est
- posterius facias praeponens ultima primis,
- non, ut si soluas 'postquam Discordia taetra
- belli ferratos postis portasque refregit',
- inuenias etiam disiecti membra poetae.
- hactenus haec: alias, iustum sit necne poema.
- nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
- suspectum genus hoc scribendi. Sulgius acer
- ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis,
- magnus uterque timor latronibus; at bene siquis
- et uiuat puris manibus, contemnat utrumque.
- ut sis tu similis Caeli Birrique latronum,
- non ego sim Capri neque Sulgi: cur metuas me ?
- nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
- quis manus insudet uolgi Hermogenisque Tigelli,
- nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus,
- non ubiuis coramue quibuslibet. in medio qui
- scripta foro recitent, sunt multi quique lauantes:
- suaue locus uoci resonat conclusus. inanis
- hoc iuuat, haud illud quaerentis, num sine sensu,
- tempore num faciant alieno. 'laedere gaudes'
- inquit 'et hoc studio prauus facis.' unde petitum
- hoc in me iacis ? est auctor quis denique eorum,
- uixi cum quibus ? absentem qui rodit, amicum
- qui non defendit alio culpante, solutos
- qui captat risus hominum famamque dicacis,
- fingere qui non uisa potest, conmissa tacere
- qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caueto.
- saepe tribus lectis uideas cenare quaternos,
- e quibus unus amet quauis aspergere cunctos
- praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
- condita cum uerax aperit praecordia Liber:
- hic tibi comis et urbanus liberque uidetur
- infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
- pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,
- liuidus et mordax uideor tibi ? mentio siquae
- de Capitolini furtis iniecta Petilli
- te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
- 'me Capitolinus conuictore usus amicoque
- a puero est causaque mea permulta rogatus
- fecit et incolumis laetor quod uiuit in urbe;
- sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
- fugerit': hic nigrae sucus lolliginis, haec est
- aerugo mera; quod uitium procul afore chartis,
- atque animo prius, ut siquid promittere de me
- possum aliud uere, promitto. liberius si
- dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris
- cum uenia dabis: insueuit pater optimus hoc me,
- ut fugerem exemplis uitiorum quaeque notando.
- cum me hortaretur, parce frugaliter atque
- uiuerem uti contentus eo quod mi ipse parasset:
- 'nonne uides, Albi ut male uiuat filius utque
- Baius inops ? magnum documentum, ne patriam rem
- perdere quis uelit.' a turpi meretricis amore
- cum deterreret: 'Scetani dissimilis sis.'
- ne sequerer moechas, concessa cum uenere uti
- possem: 'deprensi non bella est fama Treboni'
- aiebat. 'sapiens, uitatu quidque petitu
- sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si
- traditum ab antiquis morem seruare tuamque,
- dum custodis eges, uitam famamque tueri
- incolumem possum; simul ac durauerit aetas
- membra animumque tuum, nabis sine cortice.' sic me
- formabat puerum dictis et, siue iubebat
- ut facerem quid, 'habes auctorem, quo facias hoc'
- unum ex iudicibus selectis obiciebat,
- siue uetabat, 'an hoc inhonestum et inutile factu
- necne sit, addubites, flagret rumore malo cum
- hic atque ille ?' auidos uicinum funus ut aegros
- exanimat mortisque metu sibi parcere cogit,
- sic teneros animos aliena opprobria saepe
- absterrent uitiis. ex hoc ego sanus ab illis
- perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis
- ignoscas uitiis teneor. fortassis et istinc
- largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
- consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me
- porticus excepit, desum mihi. 'rectius hoc est;
- hoc faciens uiuam melius; sic dulcis amicis
- occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi
- inprudens olim faciam simile ?' haec ego mecum
- conpressis agito labris; ubi quid datur oti,
- inludo chartis. hoc est mediocribus illis
- ex uitiis unum; cui si concedere nolis,
- multa poetarum ueniat manus, auxilio quae
- sit mihi — nam multo plures sumus —, ac ueluti te
- Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.
V — (AB VRBE ROMA BRVNDVSIVM VSQUE ITER SVVM FACETE DESCRIBIT)
- Egressum magna me accepit Aricia Roma
- hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,
- Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi
- differtum nautis cauponibus atque malignis.
- hoc iter ignaui diuisimus, altius ac nos
- praecinctis unum: minus est grauis Appia tardis.
- hic ego propter aquam, quod erat deterrima, uentri
- indico bellum, cenantis haud animo aequo
- exspectans comites. iam nox inducere terris
- umbras et caelo diffundere signa parabat:
- tum pueri nautis, pueris conuicia nautae
- ingerere: 'huc adpelle'; 'trecentos inseris'; 'ohe,
- iam satis est.' dum aes exigitur, dum mula ligatur,
- tota abit hora. mali culices ranaeque palustres
- auertunt somnos; absentem cantat amicam
- multa prolutus uappa nauta atque uiator
- certatim; tandem fessus dormire uiator
- incipit ac missae pastum retinacula mulae
- nauta piger saxo religat stertitque supinus.
- iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem
- sentimus, donec cerebrosus prosilit unus
- ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno
- fuste dolat: quarta uix demum exponimur hora.
- ora manusque tua lauimus, Feronia, lympha.
- milia tum pransi tria repimus atque subimus
- inpositum saxis late candentibus Anxur.
- huc uenturus erat Maecenas optimus atque
- Cocceius, missi magnis de rebus uterque
- legati, auersos soliti conponere amicos.
- hic oculis ego nigra meis collyria lippus
- inlinere. interea Maecenas aduenit atque
- Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem
- factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus.
- Fundos Aufidio Lusco praetore libenter
- linquimus, insani ridentes praemia scribae,
- praetextam et latum clauum prunaeque uatillum.
- in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,
- Murena praebente domum, Capitone culinam.
- postera lux oritur multo gratissima; namque
- Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque
- occurrunt, animae, qualis neque candidiores
- terra tulit neque quis me sit deuinctior alter.
- o qui conplexus et gaudia quanta fuerunt.
- nil ego contulerim iucundo sanus amico.
- proxima Campano ponti quae uillula, tectum
- praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque.
- hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt.
- lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque;
- namque pila lippis inimicum et ludere crudis.
- hinc nos Coccei recipit plenissima uilla,
- quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis
- Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri,
- Musa, uelim memores et quo patre natus uterque
- contulerit litis. Messi clarum genus Osci;
- Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti
- ad pugnam uenere. prior Sarmentus 'equi te
- esse feri similem dico.' ridemus, et ipse
- Messius 'accipio,' caput et mouet. 'o tua cornu
- ni foret exsecto frons,' inquit, 'quid faceres, cum
- sic mutilus minitaris ?' at illi foeda cicatrix
- saetosam laeui frontem turpauerat oris.
- Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus,
- pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:
- nil illi larua aut tragicis opus esse cothurnis.
- multa Cicirrus ad haec: donasset iamne catenam
- ex uoto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,
- nilo deterius dominae ius esse; rogabat
- denique, cur umquam fugisset, cui satis una
- farris libra foret, gracili sic tamque pusillo.
- prorsus iucunde cenam producimus illam.
- tendimus hinc recta Beneuentum, ubi sedulus hospes
- paene macros arsit dum turdos uersat in igni.
- nam uaga per ueterem dilapso flamma culinam
- Volcano summum properabat lambere tectum.
- conuiuas auidos cenam seruosque timentis
- tum rapere atque omnis restinguere uelle uideres.
- incipit ex illo montis Apulia notos
- ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos
- nunquam erepsemus, nisi nos uicina Triuici
- uilla recepisset lacrimoso non sine fumo,
- udos cum foliis ramos urente camino.
- hic ego mendacem stultissimus usque puellam
- ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert
- intentum ueneri; tum inmundo somnia uisu
- nocturnam uestem maculant uentremque supinum.
- quattuor hinc rapimur uiginti et milia raedis,
- mansuri oppidulo, quod uersu dicere non est,
- signis perfacile est: uenit uilissima rerum
- hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra
- callidus ut soleat umeris portare uiator.
- nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna:
- qui locus a forti Diomede est conditus olim.
- flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.
- inde Rubos fessi peruenimus, utpote longum
- carpentes iter et factum corruptius imbri.
- postera tempestas melior, uia peior ad usque
- Bari moenia piscosi; dein Gnatia Lymphis
- iratis exstructa dedit risusque iocosque,
- dum flamma sine tura liquescere limine sacro
- persuadere cupit. credat Iudaeus Apella,
- non ego; namque deos didici securum agere aeuom
- nec, siquid miri faciat natura, deos id
- tristis ex alto caeli demittere tecto.
- Brundisium longae finis chartaeque uiaeque est.
VI — (ERAM NOBILITATEM, NON IN GENERIS SPLENDORE, SED IN VIRTVTE POSITAM ESSE)
- Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos
- incoluit finis, nemo generosior est te,
- nec quod auus tibi maternus fuit atque paternus
- olim qui magnis legionibus imperitarent,
- ut plerique solent, naso suspendis adunco
- ignotos, ut me libertino patre natum.
- cum referre negas, quali sit quisque parente
- natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi uere,
- ante potestatem Tulli atque ignobile regnum
- multos saepe uiros nullis maioribus ortos
- et uixisse probos amplis et honoribus auctos;
- contra Laeuinum, Valeri genus, unde Superbus
- Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
- non umquam pretio pluris licuisse, notante
- iudice quo nosti, populo, qui stultus honores
- saepe dat indignis et famae seruit ineptus,
- qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet
- nos facere a uolgo longe longeque remotos ?
- namque esto: populus Laeuino mallet honorem
- quam Decio mandare nouo censorque moueret
- Appius, ingenuo si non essem patre natus:
- uel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.
- sed fulgente trahit constrictos Gloria curru
- non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli,
- sumere depositum clauom fierique tribuno ?
- inuidia adcreuit, priuato quae minor esset.
- nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
- pellibus et latum demisit pectore clauom,
- audit continuo 'quis homo hic est ? quo patre natus ?'
- ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi
- et cupiat formosus, eat quacumque, puellis
- iniciat curam quaerendi singula, quali
- sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:
- sic qui promittit ciuis, urbem sibi curae,
- imperium fore et Italiam, delubra deorum,
- quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
- omnis mortalis curare et quaerere cogit.
- 'tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes
- deicere de saxo ciuis aut tradere Cadmo ?'
- 'at Nouius collega gradu post me sedet uno;
- namque est ille, pater quod erat meus.' 'hoc tibi Paulus
- et Messalla uideris ? at hic, si plostra ducenta
- concurrantque foro tria funera magna, sonabit,
- cornua quod uincatque tubas: saltem tenet hoc nos.'
- nunc ad me redeo libertino patre natum,
- quem rodunt omnes libertino patre natum,
- nunc, quia sim tibi, Maecenas, conuictor, at olim,
- quod mihi pareret legio Romana tribuno.
- dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem
- iure mihi inuideat quiuis, ita te quoque amicum,
- praesertim cautum dignos adsumere, praua
- ambitione procul. felicem dicere non hoc
- me possim, casu quod te sortitus amicum;
- nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
- Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.
- ut ueni coram, singultim pauca locutus —
- infans namque pudor prohibebat plura profari —
- non ego me claro natum patre, non ego circum
- me Satureiano uectari rura caballo,
- sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,
- pauca; abeo, et reuocas nono post mense iubesque
- esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,
- quod placui tibi, qui turpi secernis honestum
- non patre praeclaro, sed uita et pectore puro.
- atqui si uitiis mediocribus ac mea paucis
- mendosa est natura, alioqui recta, uelut si
- egregio inspersos reprendas corpore naeuos,
- si neque auaritiam neque sordes nec mala lustra
- obiciet uere quisquam mihi, purus et insons,
- ut me collaudem, si et uiuo carus amicis,
- causa fuit pater his; qui macro pauper agello
- noluit in Flaui ludum me mittere, magni
- quo pueri magnis e centurionibus orti
- laeuo suspensi loculos tabulamque lacerto
- ibant octonos referentes idibus aeris,
- sed puerum est ausus Romam portare docendum
- artis quas doceat quiuis eques atque senator
- semet prognatos. uestem seruosque sequentis,
- in magno ut populo, siqui uidisset, auita
- ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.
- ipse mihi custos incorruptissimus omnis
- circum doctores aderat. quid multa ? pudicum,
- qui primus uirtutis honos, seruauit ab omni
- non solum facto, uerum opprobrio quoque turpi
- nec timuit, sibi ne uitio quis uerteret, olim
- si praeco paruas aut, ut fuit ipse, coactor
- mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc
- laus illi debetur et a me gratia maior.
- nil me paeniteat sanum patris huius, eoque
- non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
- quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
- sic me defendam. longe mea discrepat istis
- et uox et ratio. nam si natura iuberet
- a certis annis aeuum remeare peractum
- atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes
- optaret sibi quisque, meis contentus honestos
- fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens
- iudicio uolgi, sanus fortasse tuo, quod
- nollem onus haud umquam solitus portare molestum
- nam mihi continuo maior quaerenda foret res
- atque salutandi plures, ducendus et unus
- et comes alter, uti ne solus rusue peregreue
- exirem, plures calones atque caballi
- pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto
- ire licet mulo uel si libet usque Tarentum,
- mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos.
- obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli,
- cum Tiburte uia praetorem quinque secuntur
- te pueri, lasanum portantes oenophorumque.
- hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,
- milibus atque aliis uiuo. quacumque libido est,
- incedo solus, percontor quanti holus ac far,
- fallacem circum uespertinumque pererro
- saepe forum, adsisto diuinis, inde domum me
- ad porri et ciceris refero laganique catinum;
- cena ministratur pueris tribus et lapis albus
- pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus
- uilis, cum patera guttus, Campana supellex.
- deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras
- surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
- uoltum ferre negat Nouiorum posse minoris.
- ad quartam iaceo; post hanc uagor aut ego lecto
- aut scripto quod me tacitum iuuet unguor oliuo,
- non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.
- ast ubi me fessum sol acrior ire lauatum
- admonuit, fugio campum lusumque trigonem.
- pransus non auide, quantum interpellet inani
- uentre diem durare, domesticus otior. haec est
- uita solutorum misera ambitione grauique;
- his me consolor uicturum suauius ac si
- quaestor auus pater atque meus patruusque fuisset.
VII — (RVPILII RIXA CVM PERSIO QVODAM DESCRIBITVR)
- Proscripti Regis Rupili pus atque uenenum
- hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
- omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
- Persius hic permagna negotia diues habebat
- Clazomenis et iam litis cum Rege molestas,
- durus homo atque odio qui posset uincere Regem,
- confidens, tumidus, adeo sermonis amari,
- Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
- ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque
- conuenit — hoc etenim sunt omnes iure molesti,
- quo fortes, quibus aduersum bellum incidit: inter
- Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem
- ira fuit capitalis, ut ultima diuideret mors,
- non aliam ob causam, nisi quod uirtus in utroque
- summa fuit: duo si Discordia uexet inertis
- aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
- cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro
- muneribus missis: Bruto praetore tenente
- ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non
- conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius
- acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
- Persius exponit causam; ridetur ab omni
- conuentu; laudat Brutum laudatque cohortem,
- solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris
- appellat comites excepto Rege; Canem illum,
- inuisum agricolis sidus, uenisse: ruebat
- flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
- tum Praenestinus salso multoque fluenti
- expressa arbusto regerit conuicia, durus
- uindemiator et inuictus, cui saepe uiator
- cessisset magna conpellans uoce cuculum.
- at Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,
- Persius exclamat: 'per magnos, Brute, deos te
- oro, qui reges consueris tollere, cur non
- hunc Regem iugulas ? operum hoc, mihi crede, tuorum est.'
VIII — (IN CANIDIAE ET SAGANAE VENEFICIA PRIAPVS INVEHITVR)
- Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum,
- cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum,
- maluit esse deum. deus inde ego, furum auiumque
- maxima formido; nam fures dextra coercet
- obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus,
- ast inportunas uolucres in uertice harundo
- terret fixa uetatque nouis considere in hortis.
- huc prius angustis eiecta cadauera cellis
- conseruus uili portanda locabat in arca;
- hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum;
- Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti
- mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
- hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
- nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque
- aggere in aprico spatiari, quo modo tristes
- albis informem spectabant ossibus agrum,
- cum mihi non tantum furesque feraeque suetae
- hunc uexare locum curae sunt atque labori
- quantum carminibus quae uersant atque uenenis
- humanos animos: has nullo perdere possum
- nec prohibere modo, simul ac uaga luna decorum
- protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.
- uidi egomet nigra succinctam uadere palla
- Canidiam pedibus nudis passoque capillo,
- cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque
- fecerat horrendas adspectu. scalpere terram
- unguibus et pullam diuellere mordicus agnam
- coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde
- manis elicerent animas responsa daturas.
- lanea et effigies erat altera cerea: maior
- lanea, quae poenis conpesceret inferiorem;
- cerea suppliciter stabat, seruilibus ut quae
- iam peritura modis. Hecaten uocat altera, saeuam
- altera Tisiphonen: serpentes atque uideres
- infernas errare canes Lunamque rubentem,
- ne foret his testis, post magna latere sepulcra.
- mentior at siquid, merdis caput inquiner albis
- coruorum atque in me ueniat mictum atque cacatum
- Iulius et fragilis Pediatia furque Voranus.
- singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes
- umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum
- utque lupi barbam uariae cum dente colubrae
- abdiderint furtim terris et imagine cerea
- largior arserit ignis et ut non testis inultus
- horruerim uoces furiarum et facta duarum ?
- nam, displosa sonat quantum uesica, pepedi
- diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.
- Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum
- excidere atque herbas atque incantata lacertis
- uincula cum magno risuque iocoque uideres.
IX — (GARRVLI CVIVSDAM IMPORTVNA LOQVACITAS)
- Ibam forte uia sacra, sicut meus est mos,
- nescio quid meditans nugarum, totus in illis:
- accurrit quidam notus mihi nomine tantum
- arreptaque manu 'quid agis, dulcissime rerum ?'
- 'suauiter, ut nunc est,' inquam 'et cupio omnia quae uis.'
- cum adsectaretur, 'numquid uis ?' occupo. at ille
- 'noris nos' inquit; 'docti sumus.' hic ego 'pluris
- hoc' inquam 'mihi eris.' misere discedere quaerens
- ire modo ocius, interdum consistere, in aurem
- dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos
- manaret talos. 'o te, Bolane, cerebri
- felicem' aiebam tacitus, cum quidlibet ille
- garriret, uicos, urbem laudaret. ut illi
- nil respondebam, 'misere cupis' inquit 'abire:
- iamdudum uideo; sed nil agis: usque tenebo;
- persequar hinc quo nunc iter est tibi.' 'nil opus est te
- circumagi: quendam uolo uisere non tibi notum;
- trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.'
- 'nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.'
- demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,
- cum grauius dorso subiit onus. incipit ille:
- 'si bene me noui, non Viscum pluris amicum,
- non Varium facies; nam quis me scribere pluris
- aut citius possit uersus ? quis membra mouere
- mollius ? inuideat quod et Hermogenes, ego canto.'
- interpellandi locus hic erat 'est tibi mater,
- cognati, quis te saluo est opus ?' 'haud mihi quisquam.
- omnis conposui.' 'felices. nunc ego resto.
- confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella
- quod puero cecinit diuina mota anus urna:
- "hunc neque dira uenena nec hosticus auferet ensis
- nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra:
- garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces,
- si sapiat, uitet, simul atque adoleuerit aetas."'
- uentum erat ad Vestae, quarta iam parte diei
- praeterita, et casu tum respondere uadato
- debebat, quod ni fecisset, perdere litem.
- 'si me amas,' inquit 'paulum hic ades.' 'inteream, si
- aut ualeo stare aut noui ciuilia iura;
- et propero quo scis.' 'dubius sum, quid faciam', inquit,
- 'tene relinquam an rem.' 'me, sodes.' 'non faciam' ille,
- et praecedere coepit; ego, ut contendere durum
- cum uictore, sequor. 'Maecenas quomodo tecum ?'
- hinc repetit. 'paucorum hominum et mentis bene sanae.'
- nemo dexterius fortuna est usus. haberes '
- magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,
- hunc hominem uelles si tradere: dispeream, ni
- summosses omnis.' 'non isto uiuimus illic,
- quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est
- nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam,
- ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
- cuique suus.' 'magnum narras, uix credibile.' 'atqui
- sic habet.' 'accendis quare cupiam magis illi
- proximus esse.' 'uelis tantummodo: quae tua uirtus,
- expugnabis: et est qui uinci possit eoque
- difficilis aditus primos habet.' 'haud mihi dero:
- muneribus seruos corrumpam; non, hodie si
- exclusus fuero, desistam; tempora quaeram,
- occurram in triuiis, deducam. nil sine magno
- uita labore dedit mortalibus.' haec dum agit, ecce
- Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum
- qui pulchre nosset. consistimus. 'unde uenis et
- quo tendis ?' rogat et respondet. uellere coepi
- et pressare manu lentissima bracchia, nutans,
- distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus
- ridens dissimulare; meum iecur urere bilis.
- 'certe nescio quid secreto uelle loqui te
- aiebas mecum.' 'memini bene, sed meliore
- tempore dicam; hodie tricensima sabbata: uin tu
- curtis Iudaeis oppedere ?' 'nulla mihi' inquam
- 'relligio est.' 'at mi: sum paulo infirmior, unus
- multorum. ignosces; alias loquar.' huncine solem
- tam nigrum surrexe mihi ! fugit inprobus ac me
- sub cultro linquit. casu uenit obuius illi
- aduersarius et 'quo tu, turpissime ?' magna
- inclamat uoce, et 'licet antestari ?' ego uero
- oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque,
- undique concursus. sic me seruauit Apollo.
X — (SVAM DE LVCILIO SENTENTIAM EXPLICAT)
- {Lucili, quam sis mendosus, teste Catone,
- defensore tuo, peruincam, qui male factos
- emendare parat uersus, hoc lenius ille,
- quo melior uir et est longe subtilior illo,
- qui multum puer et loris et funibus udis
- exoratus, ut esset, opem qui ferre poetis
- antiquis posset contra fastidia nostra,
- grammaticorum equitum doctissimus. ut redeam illuc:}
----------------------------------------------
- Nempe inconposito dixi pede currere uersus
- Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est,
- ut non hoc fateatur ? at idem, quod sale multo
- urbem defricuit, charta laudatur eadem.
- nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic
- et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.
- ergo non satis est risu diducere rictum
- auditoris; et est quaedam tamen hic quoque uirtus.
- est breuitate opus, ut currat sententia neu se
- inpediat uerbis lassas onerantibus auris,
- et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,
- defendente uicem modo rhetoris atque poetae,
- interdum urbani, parcentis uiribus atque
- extenuantis eas consulto. ridiculum acri
- fortius et melius magnas plerumque secat res.
- illi, scripta quibus comoedia prisca uiris est,
- hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
- Hermogenes umquam legit neque simius iste
- nil praeter Caluum et doctus cantare Catullum.
- 'at magnum fecit, quod uerbis graeca latinis
- miscuit.' o seri studiorum, quine putetis
- difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
- contigit ? 'at sermo lingua concinnus utraque
- suauior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.'
- cum uersus facias, te ipsum percontor, an et cum
- dura tibi peragenda rei sit causa Petilli ?
- scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini,
- cum Pedius causas exsudet Poplicola atque
- Coruinus, patriis intermiscere petita
- uerba foris malis, Canusini more bilinguis.
- atque ego cum graecos facerem, natus mare citra,
- uersiculos, uetuit me tali uoce Quirinus
- post mediam noctem uisus, cum somnia uera:
- 'in siluam non ligna feras insanius ac si
- magnas Graecorum malis inplere cateruas.'
- turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque
- diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
- quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa
- nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
- arguta meretrice potes Dauoque Chremeta
- eludente senem comis garrire libellos
- unus uiuorum, Fundani, Pollio regum
- facta canit pede ter percusso; forte epos acer
- ut nemo Varius ducit, molle atque facetum
- Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae:
- hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
- atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
- inuentore minor; neque ego illi detrahere ausim
- haerentem capiti cum multa laude coronam.
- at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
- plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso,
- tu nihil in magno doctus reprehendis Homero ?
- nil comis tragici mutat Lucilius Acci ?
- non ridet uersus Enni grauitate minores,
- cum de se loquitur non ut maiore reprensis ?
- quid uetat et nosmet Lucili scripta legentis
- quaerere, num illius, num rerum dura negarit
- uersiculos natura magis factos et euntis
- mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,
- hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
- ante cibum uersus, totidem cenatus, Etrusci
- quale fuit Cassi rapido feruentius amni
- ingenium, capsis quem fama est esse librisque
- ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,
- comis et urbanus, fuerit limatior idem
- quam rudis et Graecis intacti carminis auctor
- quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
- si foret hoc nostrum fato delapsus in aeuum,
- detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
- perfectum traheretur, et in uersu faciendo
- saepe caput scaberet uiuos et roderet unguis.
- saepe stilum uertas, iterum quae digna legi sint
- scripturus, neque te ut miretur turba labores,
- contentus paucis lectoribus. an tua demens
- uilibus in ludis dictari carmina malis ?
- non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,
- contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
- men moueat cimex Pantilius aut cruciet quod
- uellicet absentem Demetrius aut quod ineptus
- Fannius Hermogenis laedat conuiua Tigelli ?
- Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,
- Valgius et probet haec Octauius optimus atque
- Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque
- ambitione relegata. te dicere possum,
- Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque
- uos, Bibule et Serui, simul his te, candide Furni,
- conpluris alios, doctos ego quos et amicos
- prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque,
- adridere uelim, doliturus, si placeant spe
- deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
- discipularum inter iubeo plorare cathedras.
- i, puer, atque meo citus haec subscribe libello.