SERMONVM LIBER SECVNDVS — Satires II
I — (CVM AMICO DELIBERAT VTRVM A SCRIBENDIS SATIRIS DEBEAT ABSTINERE)
- 'Sunt quibus in satura uidear nimis acer et ultra
- legem tendere opus; sine neruis altera quidquid
- conposui pars esse putat similisque meorum
- mille die uersus deduci posse. Trebati,
- quid faciam ? praescribe.' 'quiescas.' 'ne faciam, inquis,
- omnino uersus ?' 'aio.' 'peream male, si non
- optimum erat; uerum nequeo dormire.' 'ter uncti
- transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
- inriguumque mero sub noctem corpus habento.
- aut si tantus amor scribendi te rapit, aude
- Caesaris inuicti res dicere, multa laborum
- praemia laturus.' 'cupidum, pater optime, uires
- deficiunt; neque enim quiuis horrentia pilis
- agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos
- aut labentis equo describit uolnera Parthi.'
- 'attamen et iustum poteras et scribere fortem,
- Scipiadam ut sapiens Lucilius.' 'haud mihi dero,
- cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci
- uerba per attentam non ibunt Caesaris aurem:
- cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.'
- 'quanto rectius hoc quam tristi laedere uersu
- Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
- cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.'
- 'quid faciam ? saltat Milonius, ut semel icto
- accessit feruor capiti numerusque lucernis;
- Castor gaudet equis, ouo prognatus eodem
- pugnis; quot capitum uiuunt, totidem studiorum
- milia: me pedibus delectat claudere uerba
- Lucili ritu, nostrum melioris utroque.
- ille uelut fidis arcana sodalibus olim
- credebat libris neque, si male cesserat, usquam
- decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis
- uotiua pateat ueluti descripta tabella
- uita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps;
- nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
- missus ad hoc pulsis, uetus est ut fama, Sabellis,
- quo ne per uacuum Romano incurreret hostis,
- siue quod Apula gens seu quod Lucania bellum
- incuteret uiolenta. sed hic stilus haud petet ultro
- quemquam animantem et me ueluti custodiet ensis
- uagina tectus: quem cur destringere coner
- tutus ab infestis latronibus ? o pater et rex
- Iuppiter, ut pereat positum robigine telum
- nec quisquam noceat cupido mihi pacis ! at ille,
- qui me conmorit—melius non tangere, clamo—,
- flebit et insignis tota cantabitur urbe.
- Ceruius iratus leges minitatur et urnam,
- Canidia Albuci, quibus est inimica, uenenum,
- grande malum Turius, siquid se iudice certes.
- ut quo quisque ualet suspectos terreat utque
- imperet hoc natura potens, sic collige mecum:
- dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus
- monstratum ? Scaeuae uiuacem crede nepoti
- matrem: nil faciet sceleris pia dextera—mirum,
- ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos—,
- sed mala tollet anum uitiato melle cicuta.
- ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
- exspectat seu mors atris circumuolat alis,
- diues, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul,
- quisquis erit uitae scribam color.' 'o puer, ut sis
- uitalis metuo et maiorum nequis amicus
- frigore te feriat.' 'quid ? cum est Lucilius ausus
- primus in hunc operis conponere carmina morem
- detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
- cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui
- duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen
- ingenio offensi aut laeso doluere Metello
- famosisque Lupo cooperto uersibus ? atqui
- primores populi arripuit populumque tributim,
- scilicet uni aequos uirtuti atque eius amicis.
- quin ubi se a uolgo et scaena in secreta remorant
- uirtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
- nugari cum illo et discincti ludere, donec
- decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamuis
- infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
- cum magnis uixisse inuita fatebitur usque
- inuidia et fragili quaerens inlidere dentem
- offendet solido—nisi quid tu, docte Trebati,
- dissentis.' 'equidem nihil hinc diffindere possum.
- sed tamen ut monitus caueas, ne forte negoti
- incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
- si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
- iudiciumque.' 'esto, siquis mala; sed bona siquis
- iudice condiderit laudatus Caesare ? siquis
- opprobriis dignum latrauerit, integer ipse ?'
- 'soluentur risu tabulae, tu missus abibis.'
II — (VARIOS GVLAE ERRORES AC FLAGITIA RECENSET ET INCREPAT)
- Quae uirtus et quanta, boni, sit uiuere paruo
- — nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus
- rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerua —,
- discite non inter lances mensasque nitentis,
- cum stupet insanis acies fulgoribus et cum
- adclinis falsis animus meliora recusat,
- uerum hic inpransi mecum disquirite. cur hoc ?
- dicam, si potero. male uerum examinat omnis
- corruptus iudex. leporem sectatus equoue
- lassus ab indomito uel, si Romana fatigat
- militia adsuetum graecari — seu pila uelox
- molliter austerum studio fallente laborem,
- seu te discus agit, pete cedentem aera disco:
- cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis
- sperne cibum uilem; nisi Hymettia mella Falerno
- ne biberis diluta. foris est promus, et atrum
- defendens piscis hiemat mare: cum sale panis
- latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut
- qui partum ? non in caro nidore uoluptas
- summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere
- sudando: pinguem uitiis albumque neque ostrea
- nec scarus aut poterit peregrina iuuare lagois.
- uix tamen eripiam, posito pauone uelis quin
- hoc potius quam gallina tergere palatum,
- corruptus uanis rerum, quia ueneat auro
- rara auis et picta pandat spectacula cauda:
- tamquam ad rem attineat quidquam. num uesceris ista,
- quam laudas, pluma ? cocto num adest honor idem ?
- carne tamen quamuis distat nil, hac magis illam
- inparibus formis deceptum te petere esto:
- unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto
- captus hiet ? pontisne inter iactatus an amnis
- ostia sub Tusci ? laudas, insane, trilibrem
- mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
- ducit te species, uideo: quo pertinet ergo
- proceros odisse lupos ? quia scilicet illis
- maiorem natura modum dedit, his breue pondus:
- ieiunus raro stomachus uolgaria temnit.
- 'porrectum magno magnum spectare catino
- uellem' ait Harpyiis gula digna rapacibus. at uos
- praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam
- putet aper rhombusque recens, mala copia quando
- aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
- atque acidas mauolt inulas. necdum omnis abacta
- pauperies epulis regum: nam uilibus ouis
- nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem
- Galloni praeconis erat acipensere mensa
- infamis. quid ? tunc rhombos minus aequor alebat ?
- tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,
- donec uos auctor docuit praetorius. ergo
- siquis nunc mergos suauis edixerit assos,
- parebit praui docilis Romana iuuentus.
- sordidus a tenui uictu distabit Ofello
- iudice: nam frustra uitium uitaueris illud,
- si te alio prauum detorseris. Auidienus,
- cui Canis ex uero dictum cognomen adhaeret,
- quinquennis oleas est et siluestria corna
- ac nisi mutatum parcit defundere uinum et
- cuius odorem olei nequeas perferre, licebit
- ille repotia, natalis aliosue dierum
- festos albatus celebret, cornu ipse bilibri
- caulibus instillat, ueteris non parcus aceti.
- quali igitur uictu sapiens utetur et horum
- utrum imitabitur ? hac urget lupus, hac canis, aiunt.
- mundus erit, qua non offendat sordibus atque
- in neutram partem cultus miser. hic neque seruis,
- Albuci senis exemplo, dum munia didit,
- saeuus erit, nec sic ut simplex Naeuius unctam
- conuiuis praebebit aquam: uitium hoc quoque magnum.
- accipe nunc, uictus tenuis quae quantaque secum
- adferat. in primis ualeas bene; nam uariae res
- ut noceant homini credas, memor illius escae,
- quae simplex olim tibi sederit. at simul assis
- miscueris elixa, simul conchylia turdis,
- dulcia se in bilem uertent stomachoque tumultum
- lenta feret pituita. uides, ut pallidus omnis
- cena desurgat dubia ? quin corpus onustum
- hesternis uitiis animum quoque praegrauat una
- atque adfigit humo diuinae particulam aurae.
- alter ubi dicto citius curata sopori
- membra dedit, uegetus praescripta ad munia surgit.
- hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
- siue diem festum rediens aduexerit annus,
- seu recreare uolet tenuatum corpus, ubique
- accedent anni, tractari mollius aetas
- imbecilla uolet: tibi quidnam accedet ad istam
- quam puer et ualidus praesumis mollitiem, seu
- dura ualetudo inciderit seu tarda senectus ?
- rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
- illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes
- tardius adueniens uitiatum commodius quam
- integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter
- heroas natum tellus me prima tulisset.
- das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
- occupet humanam ? grandes rhombi patinaeque
- grande ferunt una cum damno dedecus. adde
- iratum patruum, uicinos, te tibi iniquum
- et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
- as, laquei pretium. 'iure' inquit 'Trausius istis
- iurgatur uerbis: ego uectigalia magna
- diuitiasque habeo tribus amplas regibus.' ergo,
- quod superat non est melius quo insumere possis ?
- cur eget indignus quisquam te diuite ? quare
- templa ruunt antiqua deum ? cur, inprobe, carae
- non aliquid patriae tanto emetiris aceruo ?
- uni nimirum recte tibi semper erunt res,
- o magnus posthac inimicis risus. uterne
- ad casus dubios fidet sibi certius ? hic qui
- pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,
- an qui contentus paruo metuensque futuri
- in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello ?
- quo magis his credas, puer hunc ego paruus Ofellum
- integris opibus noui non latius usum
- quam nunc accisis. uideas metato in agello
- cum pecore et gnatis fortem mercede colonum
- 'non ego' narrantem 'temere edi luce profesta
- quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.
- ac mihi seu longum post tempus uenerat hospes
- siue operum uacuo gratus conuiua per imbrem
- uicinus, bene erat non piscibus urbe petitis,
- sed pullo atque haedo; tum pensilis uua secundas
- et nux ornabat mensas cum duplice ficu.
- post hoc ludus erat culpa potare magistra
- ac uenerata Ceres, ita culmo surgeret alto,
- explicuit uino contractae seria frontis.
- saeuiat atque nouos moueat Fortuna tumultus:
- quantum hinc inminuet ? quanto aut ego parcius aut uos,
- o pueri, nituistis, ut huc nouus incola uenit ?
- nam propriae telluris erum natura nec illum
- nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille,
- illum aut nequities aut uafri inscitia iuris,
- postremum expellet certe uiuacior heres.
- nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli
- dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum
- nunc mihi, nunc alii. quocirca uiuite fortes
- fortiaque aduersis opponite pectora rebus.'
III — (AEQVO OMNES, SED VARIO MODO, INSANIRE)
- 'Sic raro scribis, ut toto non quater anno
- membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
- iratus tibi, quod uini somnique benignus
- nil dignum sermone canas. quid fiet ? at ipsis
- Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo
- dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.
- culpantur frustra calami inmeritusque laborat
- iratis natus paries dis atque poetis.
- atqui uoltus erat multa et praeclara minantis,
- si uacuum tepido cepisset uillula tecto.
- quorsum pertinuit stipare Platona Menandro ?
- Eupolin, Archilochum, comites educere tantos ?
- inuidiam placare paras uirtute relicta ?
- contemnere miser. uitanda est inproba Siren
- desidia, aut quidquid uita meliore parasti
- ponendum aequo animo.' 'di te, Damasippe, deaeque
- uerum ob consilium donent tonsore. sed unde
- tam bene me nosti ?' 'postquam omnis res mea Ianum
- ad medium fracta est, aliena negotia curo
- excussus propriis. olim nam quaerere amabam,
- quo uafer ille pedes lauisset Sisyphus aere,
- quid scalptum infabre, quid fusum durius esset.
- callidus huic signo ponebam milia centum;
- hortos egregiasque domos mercarier unus
- cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale
- inposuere mihi cognomen compita.' 'noui
- et miror morbi purgatum te illius. atqui
- emouit ueterem mire nouus, ut solet, in cor
- traiecto lateris miseri capitisue dolore,
- ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.
- dum nequid simile huic, esto ut libet.' 'o bone, ne te
- frustrere: insanis et tu stultique prope omnes,
- siquid Stertinius ueri crepat, unde ego mira
- descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me
- solatus iussit sapientem pascere barbam
- atque a Fabricio non tristem ponte reuerti.
- nam male re gesta cum uellem mittere operto
- me capite in flumen, dexter stetit et "caue faxis
- te quicquam indignum. pudor" inquit "te malus angit,
- insanos qui inter uereare insanus haberi.
- primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te
- solo, nil uerbi, pereas quin fortiter, addam.
- quem mala stultitia et quemcumque inscitia ueri
- caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex
- autumat. haec populos, haec magnos formula reges,
- excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare
- desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen
- insano posuere. uelut siluis, ubi passim
- palantis error certo de tramite pellit,
- ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique
- error, sed uariis inludit partibus: hoc te
- crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille
- qui te deridet caudam trahat. est genus unum
- stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis,
- ut rupes fluuiosque in campo obstare queratur;
- alterum et huic uarum et nihilo sapientius ignis
- per medios fluuiosque ruentis: clamet amica
- mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor:
- 'hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serua !'
- non magis audierit, quam Fufius ebrius olim,
- cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis
- 'mater, te appello' clamantibus. huic ego uolgus
- errori similem cunctum insanire docebo.
- insanit ueteres statuas Damasippus emendo:
- integer est mentis Damasippi creditor ? esto.
- 'accipe quod numquam reddas mihi' si tibi dicam:
- tune insanus eris, si acceperis, an magis excors
- reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert ?
- scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae
- nodosi tabulas, centum, mille adde catenas:
- effugiet tamen haec sceleratus uincula Proteus.
- cum rapies in ius malis ridentem alienis,
- fiet aper, modo auis, modo saxum et, cum uolet, arbor
- si male rem gerere insani est, contra bene sani:
- putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli
- dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
- audire atque togam iubeo conponere, quisquis
- ambitione mala aut argenti pallet amore,
- quisquis luxuria tristiue superstitione
- aut alio mentis morbo calet: huc propius me,
- dum doceo insanire omnis uos, ordine adite.
- danda est ellebori multo pars maxima auaris:
- nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
- heredes Staberi summam incidere sepulcro,
- ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
- damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,
- frumenti quantum metit Africa. 'siue ego praue
- seu recte hoc uolui, ne sis patruus mihi': credo,
- hoc Staberi prudentem animum uidisse. quid ergo
- sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
- heredes uoluit ? quoad uixit, credidit ingens
- pauperiem uitium et cauit nihil acrius, ut, si
- forte minus locuples uno quadrante perisset,
- ipse uideretur sibi nequior. 'omnis enim res,
- uirtus, fama, decus, diuina humanaque pulchris
- diuitiis parent; quas qui construxerit, ille
- clarus erit, fortis, iustus.' 'sapiensne ?' 'etiam, et rex
- et quidquid uolet.' hoc ueluti uirtute paratum
- sperauit magnae laudi fore. quid simile isti
- Graecus Aristippus ? qui seruos proicere aurum
- in media iussit Libya, quia tardius irent
- propter onus segnes. uter est insanior horum ?
- nil agit exemplum, litem quod lite resoluit.
- siquis emat citharas, emptas conportet in unum,
- nec studio citharae nec Musae deditus ulli,
- si scalpra et formas non sutor, nautica uela
- auersus mercaturis: delirus et amens
- undique dicatur merito. qui discrepat istis,
- qui nummos aurumque recondit, nescius uti
- conpositis metuensque uelut contingere sacrum ?
- siquis ad ingentem frumenti semper aceruum
- porrectus uigilet cum longo fuste neque illinc
- audeat esuriens dominus contingere granum
- ac potius foliis parcus uescatur amaris;
- si positis intus Chii ueterisque Falerni
- mille cadis—nihil est: tercentum milibus, acre
- potet acetum; age si et stramentis incubet unde-
- octoginta annos natus, cui stragula uestis,
- blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
- nimirum insanus paucis uideatur, eo quod
- maxima pars hominum morbo iactatur eodem.
- filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,
- dis inimice senex custodis ? ne tibi desit ?
- quantulum enim summae curtabit quisque dierum,
- unguere si caules oleo meliore caputque
- coeperis inpexa foedum porrigine ? quare,
- si quiduis satis est, peiuras, surripis, aufers
- undique ? tun sanus ? populum si caedere saxis
- incipias seruosue tuos, quos aere pararis,
- insanum te omnes pueri clamentque puellae;
- cum laqueo uxorem interimis matremque ueneno,
- incolumi capite es ? quid enim ? neque tu hoc facis Argis
- nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.
- an tu reris eum occisa insanisse parente
- ac non ante malis dementem actum Furiis quam
- in matris iugulo ferrum tepefecit acutum ?
- quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,
- nil sane fecit quod tu reprehendere possis:
- non Pyladen ferro uiolare aususue sororem
- Electran, tantum maledicit utrique uocando
- hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.
- pauper Opimius argenti positi intus et auri,
- qui Veientanum festis potare diebus
- Campana solitus trulla uappamque profestis,
- quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres
- iam circum loculos et clauis laetus ouansque
- curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis
- excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque
- effundi saccos nummorum, accedere pluris
- ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:
- 'ni tua custodis, auidus iam haec auferet heres.'
- 'men uiuo ?' 'ut uiuas igitur, uigila. hoc age.' 'quid uis ?'
- 'deficient inopem uenae te, ni cibus atque
- ingens accedit stomacho fultura ruenti.
- tu cessas ? agedum sume hoc tisanarium oryzae.'
- 'quanti emptae ?' 'paruo.' 'quanti ergo ?' 'octussibus.' 'eheu,
- quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis ?'
- quisnam igitur sanus ? qui non stultus. quid auarus ?
- stultus et insanus. quid, siquis non sit auarus,
- continuo sanus ? minime. cur, Stoice ? dicam.
- 'non est cardiacus' Craterum dixisse putato
- 'hic aeger'. recte est igitur surgetque ? negabit.
- quod latus aut renes morbo temptentur acuto
- non est periurus neque sordidus: inmolet aequis
- hic porcum Laribus; uerum ambitiosus et audax:
- nauiget Anticyram. quid enim differt, barathrone
- dones quidquid habes an numquam utare paratis ?
- Seruius Oppidius Canusi duo praedia, diues
- antiquo censu, gnatis diuisse duobus
- fertur et hoc moriens pueris dixisse uocatis
- ad lectum: 'postquam te talos, Aule, nucesque
- ferre sinu laxo, donare et ludere uidi,
- te, Tiberi, numerare, cauis abscondere tristem,
- extimui, ne uos ageret uesania discors,
- tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
- quare per diuos oratus uterque Penatis
- tu caue ne minuas, tu ne maius facias id
- quod satis esse putat pater et natura coercet.
- praeterea ne uos titillet gloria, iure
- iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritue
- uestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.'
- in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
- latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,
- nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
- scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,
- astuta ingenuum uolpes imitata leonem ?
- nequis humasse uelit Aiacem, Atrida, uetas cur ?
- 'rex sum—' nil ultra quaero plebeius. '—et aequam
- rem imperito, ac sicui uideor non iustus, inulto
- dicere quod sentit permitto.' maxime regum,
- di tibi dent capta classem redducere Troia.
- ergo consulere et mox respondere licebit ?
- 'consule.' cur Aiax, heros ab Achille secundus,
- putescit, totiens seruatis clarus Achiuis,
- gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
- per quem tot iuuenes patrio caruere sepulcro ?
- 'mille ouium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
- et Menelaum una mecum se occidere clamans.'
- tu cum pro uitula statuis dulcem Aulide natam
- ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,
- rectum animi seruas ? 'quorsum ?' insanus quid enim Aiax
- fecit ? cum strauit ferro pecus, abstinuit uim
- uxore et gnato; mala multa precatus Atridis
- non ille aut Teucrum aut ipsum uiolauit Ulixen.
- 'uerum ego, ut haerentis aduerso litore nauis
- eriperem, prudens placaui sanguine diuos.'
- nempe tuo, furiose ? 'meo, sed non furiosus.'
- qui species alias ueris scelerisque tumultu
- permixtas capiet, commotus habebitur atque
- stultitiane erret nihilum distabit an ira.
- Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos:
- cum prudens scelus ob titulos admittis inanis,
- stas animo et purum est uitio tibi cum tumidum est cor ?
- siquis lectica nitidam gestare amet agnam,
- huic uestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,
- Rufam aut Pusillam appellet fortique marito
- destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius
- praetor et ad sanos abeat tutela propinquos.
- quid, siquis gnatam pro muta deuouet agna,
- integer est animi ? ne dixeris. ergo ubi praua
- stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,
- et furiosus erit; quem cepit uitrea fama,
- hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.
- nunc age luxuriam et Nomentanum arripe mecum.
- uincet enim stultos ratio insanire nepotes.
- hic simul accepit patrimoni mille talenta,
- edicit, piscator uti, pomarius, auceps,
- unguentarius ac Tusci turba inpia uici,
- cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum
- mane domum ueniant. quid tum ? uenere frequentes,
- uerba facit leno: 'quidquid mihi, quidquid et horum
- cuique domi est, id crede tuum et uel nunc pete uel cras.'
- accipe quid contra haec iuuenis responderit aequus.
- 'in niue Lucana dormis ocreatus, ut aprum
- cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore uerris.
- segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer,
- sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex,
- unde uxor media currit de nocte uocata.'
- filius Aesopi detractam ex aure Metellae,
- scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto
- diluit insignem bacam: qui sanior ac si
- illud idem in rapidum flumen iaceretue cloacam ?
- Quinti progenies Arri, par nobile fratrum
- nequitia et nugis prauorum et amore gemellum
- luscinias soliti inpenso prandere coemptas,
- quorsum abeant ? sani ut creta, an carbone notati ?
- aedificare casas, plostello adiungere muris,
- ludere par inpar, equitare in harundine longa
- siquem delectet barbatum, amentia uerset.
- si puerilius his ratio esse euincet amare
- nec quicquam differre, utrumne in puluere, trimus
- quale prius, ludas opus, an meretricis amore
- sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim
- mutatus Polemon ? ponas insignia morbi,
- fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille
- dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
- postquam est inpransi correptus uoce magistri ?
- porrigis irato puero cum poma, recusat;
- 'sume, catelle': negat; si non des, optet. amator
- exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non,
- quo rediturus erat non arcessitus, et haeret
- inuisis foribus ? 'nec nunc, cum me uocet ultro,
- accedam ? an potius mediter finire dolores ?
- exclusit; reuocat: redeam ? non, si obsecret.' ecce
- seruos, non paulo sapientior 'o ere, quae res
- nec modum habet neque consilium, ratione modoque
- tractari non uolt. in amore haec sunt mala, bellum,
- pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu
- mobilia et caeca fluitantia sorte laboret
- reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si
- insanire paret certa ratione modoque.'
- quid ? cum Picenis excerpens semina pomis
- gaudes, si cameram percusti forte, penes te es ?
- quid ? cum balba feris annoso uerba palato,
- aedificante casas qui sanior ? adde cruorem
- stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.
- Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
- cerritus fuit ? an commotae crimine mentis
- absolues hominem et sceleris damnabis eundem
- ex more inponens cognata uocabula rebus ?
- libertinus erat, qui circum compita siccus
- lautis mane senex manibus currebat et 'unum',
- —'quid tam magnum ?' addens—, 'unum me surpite morti !
- dis etenim facile est' orabat, sanus utrisque
- auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
- exciperet dominus, cum uenderet. hoc quoque uolgus
- Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
- 'Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,'
- mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,
- 'frigida si puerum quartana reliquerit, illo
- mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus
- in Tiberi stabit.' casus medicusue leuarit
- aegrum ex praecipiti: mater delira necabit
- in gelida fixum ripa febrimque reducet,
- quone malo mentem concussa ? timore deorum."
- haec mihi Stertinius, sapientum octauos, amico
- arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.
- dixerit insanum qui me, totidem audiet atque
- respicere ignoto discet pendentia tergo.'
- 'Stoice, post damnum sic uendas omnia pluris,
- qua me stultitia, quoniam non est genus unum,
- insanire putas ? ego nam uideor mihi sanus.'
- 'quid, caput abscissum manibus cum portat Agaue
- gnati infelicis, sibi tunc furiosa uidetur ?'
- 'stultum me fateor—liceat concedere ueris—
- atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me
- aegrotare putes animi uitio.' 'accipe: primum
- aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo
- ad summum totus moduli bipedalis, et idem
- corpore maiorem rides Turbonis in armis
- spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo ?
- an, quodcumque facit Maecenas, te quoque uerum est,
- tanto dissimilem et tanto certare minorem ?
- absentis ranae pullis uituli pede pressis
- unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens
- belua cognatos eliserit: illa rogare,
- quantane ? num tantum, sufflans se, magna fuisset ?
- 'maior dimidio.' 'num tanto ?' cum magis atque
- se magis inflaret, 'non, si te ruperis,' inquit,
- 'par eris.' haec a te non multum abludit imago.
- adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,
- quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu.
- non dico horrendam rabiem—' 'iam desine.' '— cultum
- maiorem censu —' 'teneas, Damasippe, tuis te.'
- '— mille puellarum, puerorum mille furores —'
- 'o maior tandem parcas, insane, minori.'
IV — (EPICVREORVM, DE RE CVLINARIA ET FERCVLIS PRAECEPTA RIDET)
- 'Unde et quo Catius ?' 'non est mihi tempus, auenti
- ponere signa nouis praeceptis, qualia uincent
- Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.'
- 'peccatum fateor, cum te sic tempore laeuo
- interpellarim; sed des ueniam bonus, oro.
- quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,
- siue est naturae hoc siue artis, mirus utroque.'
- 'quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem
- utpote res tenuis, tenui sermone peractas.'
- 'ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.'
- 'ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.
- longa quibus facies ouis erit, illa memento,
- ut suci melioris et ut magis alba rotundis,
- ponere: namque marem cohibent callosa uitellum.
- cole suburbano qui siccis creuit in agris
- dulcior: inriguo nihil est elutius horto.
- si uespertinus subito te oppresserit hospes,
- ne gallina malum responset dura palato,
- doctus eris uiuam musto mersare Falerno:
- hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis
- natura est; aliis male creditur. ille salubris
- aestates peraget, qui nigris prandia moris
- finiet, ante grauem quae legerit arbore solem.
- Aufidius forti miscebat mella Falerno:
- mendose, quoniam uacuis conmittere uenis
- nil nisi lene decet: leni praecordia mulso
- prolueris melius. si dura morabitur aluus,
- mitulus et uiles pellent obstantia conchae
- et lapathi breuis herba, sed albo non sine Coo.
- lubrica nascentes inplent conchylia lunae;
- sed non omne mare est generosae fertile testae:
- murice Baiano melior Lucrina peloris,
- ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini,
- pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.
- nec sibi cenarum quiuis temere arroget artem,
- non prius exacta tenui ratione saporum.
- nec satis est cara piscis auerrere mensa
- ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis
- languidus in cubitum iam se conuiua reponet.
- Umber et iligna nutritus glande rotundas
- curuat aper lances carnem uitantis inertem;
- nam Laurens malus est, uluis et harundine pinguis.
- uinea submittit capreas non semper edulis.
- fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
- piscibus atque auibus quae natura et foret aetas,
- ante meum nulli patuit quaesita palatum.
- sunt quorum ingenium noua tantum crustula promit.
- nequaquam satis in re una consumere curam,
- ut siquis solum hoc, mala ne sint uina, laboret,
- quali perfundat piscis securus oliuo.
- Massica si caelo suppones uina sereno,
- nocturna siquid crassi est tenuabitur aura
- et decedet odor neruis inimicus; at illa
- integrum perdunt lino uitiata saporem.
- Surrentina uafer qui miscet faece Falerna
- uina, columbino limum bene colligit ouo,
- quatenus ima petit uoluens aliena uitellus.
- tostis marcentem squillis recreabis et Afra
- potorem coclea; nam lactuca innatat acri
- post uinum stomacho; perna magis et magis hillis
- flagitat inmorsus refici, quin omnia malit
- quaecumque inmundis feruent allata popinis.
- est operae pretium duplicis pernoscere iuris
- naturam. simplex e dulci constat oliuo,
- quod pingui miscere mero muriaque decebit
- non alia quam qua Byzantia putuit orca.
- hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis
- Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes
- pressa Venafranae quod baca remisit oliuae.
- Picenis cedunt pomis Tiburtia suco:
- nam facie praestant, uenucula conuenit ollis;
- rectius Albanam fumo duraueris uuam.
- hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec,
- primus et inuenior piper album cum sale nigro
- incretum puris circumposuisse catillis.
- inmane est uitium dare milia terna macello
- angustoque uagos piscis urgere catino.
- magna mouet stomacho fastidia, seu puer unctis
- tractauit calicem manibus, dum furta ligurrit,
- siue grauis ueteri creterrae limus adhaesit.
- uilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus
- consistit sumptus ? neglectis flagitium ingens.
- ten lapides uarios lutulenta radere palma
- et Tyrias dare circum inlota toralia uestis,
- oblitum, quanto curam sumptumque minorem
- haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,
- quae nisi diuitibus nequeunt contingere mensis ?'
- 'docte Cati, per amicitiam diuosque rogatus
- ducere me auditum, perges quocumque, memento.
- nam quamuis memori referas mihi pectore cuncta,
- non tamen interpres tantundem iuueris. adde
- uoltum habitumque hominis, quem tu uidisse beatus
- non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
- non mediocris inest, fontis ut adire remotos
- atque haurire queam uitae praecepta beatae.'
V — (QVIBVS ARTIBVS CAPTANDA TESTAMENTA)
- 'Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti
- responde, quibus amissas reparare queam res
- artibus atque modis. quid rides ?' 'iamne doloso
- non satis est Ithacam reuehi patriosque penatis
- adspicere ?' 'o nulli quicquam mentite, uides ut
- nudus inopsque domum redeam te uate, neque illic
- aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui
- et genus et uirtus, nisi cum re, uilior alga est.'
- quando pauperiem missis ambagibus horres,
- accipe qua ratione queas ditescere. turdus
- siue aliud priuum dabitur tibi, deuolet illuc,
- res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma
- et quoscumque feret cultus tibi fundus honores
- ante Larem gustet uenerabilior Lare diues.
- qui quamuis periurus erit, sine gente, cruentus
- sanguine fraterno, fugitiuus, ne tamen illi
- tu comes exterior, si postulet, ire recuses.'
- 'utne tegam spurco Damae latus ? haud ita Troiae
- me gessi, certans semper melioribus.' 'ergo
- pauper eris.' 'fortem hoc animum tolerare iubebo;
- et quondam maiora tuli. tu protinus, unde
- diuitias aerisque ruam, dic, augur, aceruos.'
- 'dixi equidem et dico: captes astutus ubique
- testamenta senum neu, si uafer unus et alter
- insidiatorem praeroso fugerit hamo,
- aut spem deponas aut artem inlusus omittas.
- magna minorue foro si res certabitur olim,
- uiuet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro
- qui meliorem audax uocet in ius, illius esto
- defensor; fama ciuem causaque priorem
- sperne, domi si gnatus erit fecundaue coniux.
- "Quinte" puta aut "Publi"—gaudent praenomine molles
- auriculae—"tibi me uirtus tua fecit amicum.
- ius anceps noui, causas defendere possum;
- eripiet quiuis oculos citius mihi quam te
- contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est,
- nequid tu perdas neu sis iocus." ire domum atque
- pelliculam curare iube; fi cognitor ipse,
- persta atque obdura: seu rubra Canicula findet
- infantis statuas, seu pingui tentus omaso
- Furius hibernas cana niue conspuet Alpis.
- "nonne uides" aliquis cubito stantem prope tangens
- inquiet, "ut patiens, ut amicis aptus, ut acer ?"
- plures adnabunt thynni et cetaria crescent.
- sicui praeterea ualidus male filius in re
- praeclara sublatus aletur, ne manifestum
- caelibis obsequium nudet te, leniter in spem
- adrepe officiosus, ut et scribare secundus
- heres et, siquis casus puerum egerit Orco,
- in uacuom uenias: perraro haec alea fallit.
- qui testamentum tradet tibi cumque legendum,
- abnuere et tabulas a te remouere memento,
- sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo
- cera uelit uersu; solus multisne coheres,
- ueloci percurre oculo. plerumque recoctus
- scriba ex quinqueuiro coruum deludet hiantem
- captatorque dabit risus Nasica Corano.'
- 'num furis ? an prudens ludis me obscura canendo ?'
- 'o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non:
- diuinare etenim magnus mihi donat Apollo.'
- 'quid tamen ista uelit sibi fabula, si licet, ede.'
- 'tempore quo iuuenis Parthis horrendus, ab alto
- demissum genus Aenea, tellure marique
- magnus erit, forti nubet procera Corano
- filia Nasicae, metuentis reddere soldum.
- tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque
- ut legat orabit; multum Nasica negatas
- accipiet tandem et tacitus leget inuenietque
- nil sibi legatum praeter plorare suisque.
- illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa
- libertusue senem delirum temperet, illis
- accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
- adiuuat hoc quoque, sed uincit longe prius ipsum
- expugnare caput. scribet mala carmina uecors:
- laudato. scortator erit: caue te roget; ultro
- Penelopam facilis potiori trade.' 'putasne
- perduci poterit tam frugi tamque pudica,
- quam nequiere proci recto depellere cursu ?'
- 'uenit enim magnum donandi parca iuuentus
- nec tantum ueneris quantum studiosa culinae.
- sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno
- de sene gustarit tecum partita lucellum,
- ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
- me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis
- ex testamento sic est elata: cadauer
- unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
- scilicet elabi si posset mortua; credo,
- quod nimium institerat uiuenti. cautus adito
- neu desis operae neue immoderatus abundes.
- difficilem et morosum offendet garrulus: ultra
- 'non' 'etiam' sileas; Dauus sis comicus atque
- stes capite obstipo, multum similis metuenti.
- obsequio grassare; mone, si increbruit aura,
- cautus uti uelet carum caput; extrahe turba
- oppositis umeris; aurem substringe loquaci.
- inportunus amat laudari: donec 'ohe iam'
- ad caelum manibus sublatis dixerit, urge:
- crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
- cum te seruitio longo curaque leuarit,
- et certum uigilans "quartae sit partis Ulixes"
- audieris "heres": "ergo nunc Dama sodalis
- nusquam est ? unde mihi tam fortem tamque fidelem ?"
- sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est
- gaudia prodentem uoltum celare. sepulcrum
- permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus
- egregie factum laudet uicinia. siquis
- forte coheredum senior male tussiet, huic tu
- dic, ex parte tua seu fundi siue domus sit
- emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me
- imperiosa trahit Proserpina: uiue ualeque.'
VI — (RVSTICANAE VITAE COMMODA VRBANIS MOLESTIIS OPPONVNTVR)
- Hoc erat in uotis: modus agri non ita magnus,
- hortus ubi et tecto uicinus iugis aquae fons
- et paulum siluae super his foret. auctius atque
- di melius fecere. bene est. nil amplius oro,
- Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
- si neque maiorem feci ratione mala rem
- nec sum facturus uitio culpaue minorem,
- si ueneror stultus nihil horum 'o si angulus ille
- proximus accedat, qui nunc denormat agellum !'
- 'o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,
- thesauro inuento qui mercennarius agrum
- illum ipsum mercatus arauit, diues amico
- Hercule !', si quod adest gratum iuuat, hac prece te oro:
- pingue pecus domino facias et cetera praeter
- ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis.
- ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe remoui,
- quid prius inlustrem saturis musaque pedestri ?
- nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster
- autumnusque grauis, Libitinae quaestus acerbae.
- Matutine pater, seu Iane libentius audis,
- unde homines operum primos uitaeque labores
- instituunt—sic dis placitum—, tu carminis esto
- principium. Romae sponsorem me rapis: 'eia,
- ne prior officio quisquam respondeat, urge.'
- siue aquilo radit terras seu bruma niualem
- interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
- postmodo quod mi obsit clare certumque locuto
- luctandum in turba et facienda iniuria tardis.
- 'quid tibi uis, insane ?' et 'quam rem agis ?' inprobus urget
- iratis precibus, 'tu pulses omne quod obstat,
- ad Maecenatem memori si mente recurras.'
- hoc iuuat et melli est, non mentiar. at simul atras
- uentum est Esquilias, aliena negotia centum
- per caput et circa saliunt latus. 'ante secundam
- Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.'
- 'de re communi scribae magna atque noua te
- orabant hodie meminisses, Quinte, reuerti.'
- 'inprimat his cura Maecenas signa tabellis.'
- dixeris: 'experiar': 'si uis, potes,' addit et instat.
- septimus octauo propior iam fugerit annus,
- ex quo Maecenas me coepit habere suorum
- in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda
- uellet iter faciens et cui concredere nugas
- hoc genus: 'hora quota est ?' 'Thraex est Gallina Syro par ?'
- 'matutina parum cautos iam frigora mordent',
- et quae rimosa bene deponuntur in aure.
- per totum hoc tempus subiectior in diem et horam
- inuidiae noster. ludos spectauerat, una
- luserat in campo: 'fortunae filius' omnes.
- frigidus a rostris manat per compita rumor:
- quicumque obuius est, me consulit: 'o bone—nam te
- scire, deos quoniam propius contingis oportet—,
- numquid de Dacis audisti ?' 'nil equidem.' 'ut tu
- semper eris derisor.' 'at omnes di exagitent me,
- si quicquam.' 'quid ? militibus promissa Triquetra
- praedia Caesar an est Itala tellure daturus ?'
- iurantem me scire nihil mirantur ut unum
- scilicet egregii mortalem altique silenti.
- perditur haec inter misero lux non sine uotis:
- o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit
- nunc ueterum libris, nunc somno et inertibus horis
- ducere sollicitae iucunda obliuia uitae ?
- o quando faba Pythagorae cognata simulque
- uncta satis pingui ponentur holuscula lardo ?
- o noctes cenaeque deum, quibus ipse meique
- ante Larem proprium uescor uernasque procacis
- pasco libatis dapibus. prout cuique libido est,
- siccat inaequalis calices conuiua solutus
- legibus insanis, seu quis capit acria fortis
- pocula seu modicis uuescit laetius. ergo
- sermo oritur, non de uillis domibusue alienis,
- nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos
- pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne
- diuitiis homines an sint uirtute beati,
- quidue ad amicitias, usus rectumne, trahat nos
- et quae sit natura boni summumque quid eius.
- Ceruius haec inter uicinus garrit anilis
- ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli
- sollicitas ignarus opes, sic incipit: 'olim
- rusticus urbanum murem mus paupere fertur
- accepisse cauo, ueterem uetus hospes amicum,
- asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
- solueret hospitiis animum. quid multa ? neque ille
- sepositi ciceris nec longae inuidit auenae,
- aridum et ore ferens acinum semesaque lardi
- frusta dedit, cupiens uaria fastidia cena
- uincere tangentis male singula dente superbo,
- cum pater ipse domus palea porrectus in horna
- esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
- tandem urbanus ad hunc "quid te iuuat" inquit, "amice,
- praerupti nemoris patientem uiuere dorso ?
- uis tu homines urbemque feris praeponere siluis ?
- carpe uiam, mihi crede, comes, terrestria quando
- mortalis animas uiuunt sortita neque ulla est
- aut magno aut paruo leti fuga: quo, bone, circa,
- dum licet, in rebus iucundis uiue beatus,
- uiue memor, quam sis aeui breuis." haec ubi dicta
- agrestem pepulere, domo leuis exsilit; inde
- ambo propositum peragunt iter, urbis auentes
- moenia nocturni subrepere. iamque tenebat
- nox medium caeli spatium, cum ponit uterque
- in locuplete domo uestigia, rubro ubi cocco
- tincta super lectos canderet uestis eburnos
- multaque de magna superessent fercula cena,
- quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
- ergo ubi purpurea porrectum in ueste locauit
- agrestem, ueluti succinctus cursitat hospes
- continuatque dapes nec non uerniliter ipsis
- fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.
- ille cubans gaudet mutata sorte bonisque
- rebus agit laetum conuiuam, cum subito ingens
- ualuarum strepitus lectis excussit utrumque.
- currere per totum pauidi conclaue magisque
- exanimes trepidare, simul domus alta Molossis
- personuit canibus. tum rusticus: "haud mihi uita
- est opus hac" ait et "ualeas: me silua cauosque
- tutus ab insidiis tenui solabitur eruo."'
VII — (LIBERTATE DECEMBRI VSVS, HERVM SVVM DAVVS ACRITER OBIVRGAT)
- 'Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere seruos
- pauca reformido.' 'Dauusne ?' 'ita, Dauus, amicum
- mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est,
- ut uitale putes.' 'age libertate Decembri,
- quando ita maiores uoluerunt, utere: narra.'
- 'pars hominum uitiis gaudet constanter et urget
- propositum; pars multa natat, modo recta capessens,
- interdum prauis obnoxia. saepe notatus
- cum tribus anellis, modo laeua Priscus inani
- uixit inaequalis, clauum ut mutaret in horas,
- aedibus ex magnis subito se conderet unde
- mundior exiret uix libertinus honeste;
- iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis
- uiuere, Vortumnis quotquot sunt natus iniquis.
- scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra
- contudit articulos, qui pro se tolleret atque
- mitteret in phimum talos, mercede diurna
- conductum pauit: quanto constantior isdem
- in uitiis, tanto leuius miser ac prior illo
- qui iam contento, iam laxo fune laborat.'
- 'non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
- furcifer ?' 'ad te, inquam.' 'quo pacto, pessime ?' 'laudas
- fortunam et mores antiquae plebis, et idem,
- siquis ad illa deus subito te agat, usque recuses,
- aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
- aut quia non firmus rectum defendis et haeres
- nequiquam caeno cupiens euellere plantam.
- Romae rus optas; absentem rusticus urbem
- tollis ad astra leuis. si nusquam es forte uocatus
- ad cenam, laudas securum holus ac, uelut usquam
- uinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
- quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se
- Maecenas serum sub lumina prima uenire
- conuiuam: "nemon oleum fert ocius ? ecquis
- audit ?" cum magno blateras clamore fugisque.
- Muluius et scurrae, tibi non referenda precati,
- discedunt. "etenim fateor me" dixerit ille
- "duci uentre leuem, nasum nidore supinor,
- inbecillus, iners, siquid uis, adde, popino.
- tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro
- insectere uelut melior uerbisque decoris
- obuoluas uitium ?" quid, si me stultior ipso
- quingentis empto drachmis deprenderis ? aufer
- me uoltu terrere; manum stomachumque teneto,
- dum quae Crispini docuit me ianitor edo.
- te coniunx aliena capit, meretricula Dauum:
- peccat uter nostrum cruce dignius ? acris ubi me
- natura intendit, sub clara nuda lucerna
- quaecumque excepit turgentis uerbera caudae
- clunibus aut agitauit equum lasciua supinum,
- dimittit neque famosum neque sollicitum, ne
- ditior aut formae melioris meiat eodem.
- tu cum proiectis insignibus, anulo equestri
- Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,
- turpis odoratum caput obscurante lacerna,
- non es quod simulas ? metuens induceris atque
- altercante libidinibus tremis ossa pauore.
- quid refert, uri uirgis ferroque necari
- auctoratus eas, an turpi clausus in arca,
- quo te demisit peccati conscia erilis,
- contractum genibus tangas caput ? estne marito
- matronae peccantis in ambo iusta potestas,
- in corruptorem uel iustior ? illa tamen se
- non habitu mutatue loco peccatue superne,
- cum te formidet mulier neque credat amanti.
- ibis sub furcam prudens dominoque furenti
- conmittes rem omnem et uitam et cum corpore famam
- euasti: credo, metues doctusque cauebis:
- quaeres, quando iterum paueas iterumque perire
- possis, o totiens seruus. quae belua ruptis,
- cum semel effugit, reddit se praua catenis ?
- "non sum moechus" ais. neque ego hercule fur, ubi uasa
- praetereo sapiens argentea. tolle periclum:
- iam uaga prosiliet frenis natura remotis.
- tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
- tot tantisque minor, quem ter uindicta quaterque
- inposita haud umquam misera formidine priuet ?
- adde super, dictis quod non leuius ualeat; nam,
- siue uicarius est, qui seruo paret, uti mos
- uester ait, seu conseruus, tibi quid sum ego ? nempe
- tu, mihi qui imperitas, aliis seruis miser atque
- duceris ut neruis alienis mobile lignum.
- quisnam igitur liber ? sapiens sibi qui imperiosus,
- quem neque pauperies neque mors neque uincula terrent,
- responsare cupidinibus, contemnere honores
- fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,
- externi nequid ualeat per leue morari,
- in quem manca ruit semper fortuna. potesne
- ex his ut proprium quid noscere ? quinque talenta
- poscit te mulier, uexat foribusque repulsum
- perfundit gelida, rursus uocat: eripe turpi
- colla iugo liber, "liber sum" dic age. non quis.
- urget enim dominus mentem non lenis et acris
- subiectat lasso stimulos uersatque negantem.
- uel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,
- qui peccas minus atque ego, cum Fului Rutubaeque
- aut Pacideiani contento poplite miror
- proelia rubrica picta aut carbone, uelut si
- re uera pugnent, feriant uitentque mouentes
- arma uiri ? nequam et cessator Dauus; at ipse
- subtilis ueterum iudex et callidus audis.
- nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
- uirtus atque animus cenis responsat opimis ?
- obsequium uentris mihi perniciosius est cur ?
- tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,
- quae paruo sumi nequeunt, obsonia captas ?
- nempe inamarescunt epulae sine fine petitae
- inlusique pedes uitiosum ferre recusant
- corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uuam
- furtiua mutat strigili: qui praedia uendit,
- nil seruile gulae parens habet ? adde, quod idem
- non horam tecum esse potes, non otia recte
- ponere teque ipsum uitas fugitiuus et erro,
- iam uino quaerens, iam somno fallere curam,
- frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.'
- 'unde mihi lapidem ?' 'quorsum est opus ?' 'unde sagittas ?'
- 'aut insanit homo aut uersus facit.' 'ocius hinc te
- ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.'
VIII — (NASIDIENI CENA FACETE DESCRIPTA)
- 'Ut Nasidieni iuuit te cena beati ?
- nam mihi quaerenti conuiuam dictus here illic
- de medio potare die.' 'sic, ut mihi numquam
- in uita fuerit melius.' 'da, si graue non est,
- quae prima iratum uentrem placauerit esca.'
- 'in primis Lucanus aper: leni fuit austro
- captus, ut aiebat cenae pater: acria circum
- rapula, lactucae, radices, qualia lassum
- peruellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.
- his ut sublatis puer alte cinctus acernam
- gausape purpureo mensam pertersit et alter
- sublegit quodcumque iaceret inutile quodque
- posset cenantis offendere, ut Attica uirgo
- cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes
- Caecuba uina ferens, Alcon Chium maris expers.
- hic erus "Albanum, Maecenas, siue Falernum
- te magis adpositis delectat, habemus utrumque."'
- 'diuitias miseras ! sed quis cenantibus una,
- Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro.'
- 'summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra,
- si memini, Varius; cum Seruilio Balatrone
- Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras.
- Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,
- ridiculus totas semel absorbere placentas;
- Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret,
- indice monstraret digito; nam cetera turba,
- nos, inquam, cenamus auis, conchylia, piscis,
- longe dissimilem noto celantia sucum,
- ut uel continuo patuit, cum passeris atque
- ingustata mihi porrexerit ilia rhombi.
- post hoc me docuit melimela rubere minorem
- ad lunam delecta. quid hoc intersit, ab ipso
- audieris melius. tum Vibidius Balatroni
- "nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti,"
- et calices poscit maiores. uertere pallor
- tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris
- potores, uel quod maledicunt liberius uel
- feruida quod subtile exsurdant uina palatum.
- inuertunt Allifanis uinaria tota
- Vibidius Balatroque secutis omnibus: imi
- conuiuae lecti nihilum nocuere lagoenis.
- adfertur squillas inter murena natantis
- in patina porrecta. sub hoc erus "haec grauida" inquit
- "capta est, deterior post partum carne futura.
- his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri
- pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;
- uino quinquenni, uerum citra mare nato,
- dum coquitur—cocto Chium sic conuenit, ut non
- hoc magis ullum aliud—; pipere albo, non sine aceto,
- quod Methymnaeam uitio mutauerit uuam.
- erucas uiridis, inulas ego primus amaras
- monstraui incoquere; inlutos Curtillus echinos,
- ut melius muria quod testa marina remittat."
- interea suspensa grauis aulaea ruinas
- in patinam fecere, trahentia pulueris atri
- quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
- nos maius ueriti, postquam nihil esse pericli
- sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si
- filius inmaturus obisset, flere. quis esset
- finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
- tolleret: "heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
- te deus ? ut semper gaudes inludere rebus
- humanis !" Varius mappa conpescere risum
- uix poterat. Balatro suspendens omnia naso
- "haec est condicio uiuendi" aiebat, "eoque
- responsura tuo numquam est par fama labori.
- tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
- sollicitudine districtum, ne panis adustus,
- ne male conditum ius adponatur, ut omnes
- praecincti recte pueri comptique ministrent.
- adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,
- ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.
- sed conuiuatoris, uti ducis, ingenium res
- aduersae nudare solent, celare secundae."
- Nasidienus ad haec "tibi di, quaecumque preceris,
- commoda dent: ita uir bonus es conuiuaque comis"
- et soleas poscit. tum in lecto quoque uideres
- stridere secreta diuisos aure susurros.'
- 'nullos his mallem ludos spectasse; sed illa
- redde age quae deinceps risisti.' 'Vibidius dum
- quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,
- quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque
- ridetur fictis rerum Balatrone secundo,
- Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte
- emendaturus fortunam; deinde secuti
- mazonomo pueri magno discerpta ferentes
- membra gruis sparsi sale multo non sine farre,
- pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae
- et leporum auolsos, ut multo suauius, armos,
- quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto
- uidimus et merulas poni et sine clune palumbis,
- suauis res, si non causas narraret earum et
- naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,
- ut nihil omnino gustaremus, uelut illis
- Canidia adflasset, peior serpentibus Afris.'